Criteriologia
p. 159
certi, sive agatur de realitate terminorum, assensum docent esse cohibendum. Cartesius, e contra, solutionem dogmaticam simul et objectivam reperit : nimirum, judicium est certo objectivum quando synthesis terminorum affirmatur et eorumdem realitas asseritur sub lumine evidentiae rationalis (= rationalismus). In filiatione sua habuit CARTESIUS philosophos Arn. GEULINCX, N. MALEBRANCHE, G. LEIBNIZ, Chr. WOLFF, etc. Veniunt alii, quorum solutio dogmatica quidem est — nam positive docent — ; sed simul subjectiva — quia syntheses judiciales ex legibus subjectivis pendere profitentur. Liceat hos philosophos, commoditatis gratia, « Psychologistas » appellare. Antequam thesis contra eos statuatur, nonnulla sunt praemittenda.
Auctores
De re nostra tractant : C MERCIER, Crit. gén., pp. 281-302 ; cf. Rev. néo-scol., 1899, pp. 12-29 ; — Cl. PIAT, La Vie de l'Intelligence, Rev. néo-scol., 1910, pp. 165-180 ; 336-352 ; — L. NOÈL, Les frontières de la logique, Ibid., 1910, pp. 211-233 ; — R. EISLER, Wörterbuch der philosophischen Begriffe , sub voce Erkenntnis, Logik, Psychologismus, etc. : — Paul CHARLES, Rev. de Philosophie, 1 févr. 1910, pp. 183-194 ; — F. de SARLO, Lo Psicologismo nelle sue principali forme, La Cultura Filosofica, avril 1911, pp. 144-174.
Notiones nominales
A. Psychologismus, in genere, est — 1. ea theoria secundum quam « anima cogitare potest absque ullo objecto reali, aut cum objecto a seipsa suppeditato » ; secundum quam « homo est simul intelligens et intellectum, sibique sufficiens pro vita sua intellectuali, sine ulla dependentia a quavis objectiva realitate ( ). »
2. Philosophi huic theoriae addicti cognitiones humanas
(1) The theory that « the soul can think without any real object, or with an object furnished by itself..., that man is both intelligent and intelligible in himself, suffices for his own intelligence, without any dependence on any objective reality. » BROWNSON, Works, t. II, p. 482. Cf. J. DEWEY dans dictionnaire BALDWIN, au mot Psychologism, t. II, p. 382.