Criteriologia
p. 163
neque qualitates. De origine impressionum non constat (1). Quare ipsa animae substantia est repudianda, quandoquidem non est aliud mens quam « acervus aut collectio variarum perceptionum, certis relationibus conjunctarum, cui falso supponitur simplicitas et identitas (2). »
Ita absolvitur empirismus : CARTESIUS ad status subjectivos qualitates secundarias reduxerat ; item J. LOCKE. Idem fecit G. BERKELEY de qualitatibus primariis et de substantiis corporalibus. Tandem auctore HUME, nihil manet praeter phaenomena.
II. Judicia sunt agglutinationes idearum, quibus efficiendis triplex nexus praeest : similitudo, contiguitas (in tempore vel in spatio), causalitas. Proinde causalitas est mera relatio inter ideas. Quae relatio non est a priori in mente insita, sed ex experientia orta, ex eo sc. quod duo objecta singularia semper conjunctim se offerunt sensibus. « Ubi determinata series factorum semper, in omnibus casibus, conjuncta est cum alia, non amplius dubitamus alteram praenuntiare ubi una apparuerit. Tunc primam vocamus causam, alteram effectum. Supponimus aliquam intercedere connexionem inter utramque : aliquam sc. vim in una, qua indeficienter altera producatur... Sed pluralitas eventuum nihil differt a singulis eventibus nisi in eo quod, post repetitos eventus similes, mens habitu quodam impellitur ut, uno eventu apparente, ejus consuetum socium expectet eumque futurum pro certo teneat. » Hinc non existit realis dependentia effectus a causa, nempe nexus ontologicus, sed
(1) « As to those impressions, which arise from the senses, their ultimate cause is, in my opinion, perfectly inexplicable by human reason, and it will always be impossible to decide with certainty, whether they arise immediately from the object, or are produced by the creative power of the mind, or are derived from the author of our being. » Treatise (éd. Green, t. I. p. 385). Cf. Inquiry (i.e., t. IV, p. 125).
(2) « A heap or collection of different perceptions united together by certain relations, and supposed, though falsely, to be endowed with simplicity and identity. » Treatise (t. I, p. 534).