Criteriologia
p. 174
tantum ; atque ideo in coloribus, sonis, etc., constituendis subjectum cognoscens partes essentiales habet. In hac autem explicatione cognitionis sensibilis continetur principium Criticismi. Differt enim Criticismus ab aliis systematibus in eo quod in objecto cognito efformando vel magnas vel exclusivas partes subjecto cognoscenti delegat ; easque partes, data opera, scrutatur et de eis leges statuit.
Explicationem criticam ad partem tantum mundi sensibilis restrictam, D. Hume et psychologistae ad omnem cognitionem humanam extenderunt ; ita quidem ut ipsa principia ordinis idealis, et praecipue principium causalitatis, ex causis mere subjectivis repetierint. Inde subjectivismus psychologicus.
EMMANUEL KANT, solutionibus anterioribus parum contentus, viam quamdam iniit mediam inter rationalismum et subjectivismum scepticum ; duplex sc. elementum in objecto cognito, qua tali, inducit : materiam et formam, quae ita se habent ut materia a re extra-subjectiva suppeditetur, forma vero a subjecto ipso. Propterea solet Kant appellari « Pater Criticismi philosophici ». (1)
THESIS XII
Rejici debet solutio Kantiana, secundum quam synthesis judicialis fit non sub influxu objecti sed mediantibus formis « a priori » subjecto insitis.
Thesis duplicem partem continebit, expositivam sc. et criticam. Expositio uberior doctrinae Kantianae ad historiam philosophiae pertinet ; quare hic ea tantum dicentur quae necessaria sunt ut possit solutio Kantiana problematis critici aliquatenus intelligi.
(1) « Pour KANT, le mot critique a, en philosophie, un sens analogue à celui qu'il a en histoire. C'est l'art, scientifiquement établi dans ses préceptes, non de détruire mais de construire, ou de reconstruire à coup sûr ; non de percer à jour, mais de dégager de leurs ajoutes parasites, les grands systèmes de pensées qui s'appellent les sciences. » C. SENTROUL, L'Objet de la Métaphysique ..., p. 4 sq.