Criteriologia
p. 221
quoad id quod repraesentant, desumuntur ex datis sensum.
NOTA. Eamdem doctrinam Scholastici demonstrare solebant a priori ex unione essentiali quam intercedere constat inter corpus et animam. Cf. S. TH., I q. 76 a. 3 ; QQ. disp. de Anima, I, XI, etc. ; conferri possunt libri manuales recentiorum scholasticorum, ubi ostendunt (in Psychologia) objectum proportionatum intellectus humani esse essentias rerum materialium seu sensibilium.
Secundum assertum : Ideae abstractae applicantur subjectis concretis, eo quod apparent in eis materialiter contentae, quoad id quod repraesentant.
Introspectione adhibita, haec mihi conscius sum : in eodem facto sensibili atque concreto (i.e. in fasciculo impressionum), apprehendo simul cum notas proprie individuantes tum, sub et cum notis individuantibus, realitates respondentes meis conceptibus entis, substantiae, corporis, qualitatis, loci, temporis, causae, effectus, etc. : vg. in Petro obviam venienti clarissime video contineri id quod concipio de eo, sc. Petrum esse ens seu aliquid, esse substantiam, corpoream, viventem, etc. — Id quod sensibus apprehendo et id quod mente concipio ita sunt mutuo intermixta vel coadunata ut vix distinguam unum ab altero : dico enim : video hominem, cum tamen non hominem, sed aliquid coloratum apprehendant oculi ; huic autem colorato applicat mens conceptum hominis, quia omnes notas, quibus homo constituitur, mens apprehendit materialiter in hoc colorato contentas (materialiter, i. e. cum notis individuantibus). Aliis verbis, conscius sum eamdem rem, sc. idem subjectum exhiberi repraesentatione sensibili et conceptu abstracto, licet sub diversis aspectibus ( ).
se différencie (en genre, espèce, etc.) non par voie d'addition, mais par voie de clarification ou d'explicitation ; et c'est à ce travail de clarification ou d'explicitation que servent l'observation, le raisonnement, etc. Cf. ARIST. Anal. post. l. II ; de Anima, l. II, c. 1 ; S. TH., Comm. in Anal. post. l. II, lect. 13-17.
(1) Cf. C MERCIER, Crit. gén., pp. 352-354 ; Th. FONTAINE, op. cit., p. 215.