Criteriologia
p. 225
tione aliqua dantur, incongrua est distinctio inter phaenomenon et noumenon; — 3. Haec realitas apprehenditur tanquam sentiens, i. e. tanquam affecta diversis repraesentationibus uno e quinque sensibus oblatis, vg. coloris, sonus, saporis, caloris, etc., quae modo incipiunt modo evanescunt secundum certas leges. — Haec sunt facta ab omnibus admissa. Cf. MERCIER, op. cit., pp. 358 sq.; Th. FONTAINE, op. cit., pp. 219 sq.; SENTROUL, L'Objet de la Métaphysique... p. 96.
II Inquiritur ratio sufficiens factorum : Ut possimus cum certitudine scientifica transitum facere ad realitates externas, confugiendum est ad principium rationis sufficientis, vel ad principium causalitatis (quod nihil est aliud quam principium rationis sufficientis ad res contingentes restrictum).
1. Hoc principium, quod sic effertur : « Quidquid contingenter existit habet causam », est ordinis idealis, sc. independens a re qualibet existente, licet formari nequeat nisi elementa ejus accepta fuerint ab experientia, saltem proprii Ego.
2. Hoc principium esse universale, et proinde extra fines conscientiae valere, ex eo probatur quod reduci potest ad principium identitatis vel ad perfectam aequivalentiam notionum. Nempe : sit aliquod ens (vg. status subjectivus sensationis : visio coloris albi) quod transit a non-esse ad esse (= contingenter existit). Potest illud ens considerari quasi in duplici instanti, sc. in instanti in quo nondum est et in instanti in quo est. In momento in quo non est, non habet ex se rationem sufficientem sui esse : nam non est; si, in momento in quo est, habet ex se rationem sufficientem sui esse, inducitur contradictio : sc. aliquid quod non habet rationem sufficientem sui esse (nam non est), habet rationem sufficientem sui esse (nam est). Ad vitandam contradictionem, dici debet illud ens non esse idem in utroque momento : in primo, non subest influxui causae; in secundo vero subest influxui causae, a qua rationem sui sufficientem