Criteriologia
p. 232
pp. 221-250 ; art. Croyance in Dict. de théol. cath. ; — J. LEBRETON, L'Encyclique et la théologie moderniste, Études, 20 nov. 1907, pp. 497-524 (ou brochure chez G. Beauchesne 1908) ; ID., La Connaissance de Foi, Études, 20 déc. 1908, pp. 731-757 ; — Chr. PESCH, Theologische Zeitfragen, 5 Folge : Glaubenspflicht und Glaubenschwierigkeiten (Freiburg-im-Br., 1908), pp. 160-175 ; — P. VALLET, Les fondements de la connaissance et de la croyance, II partie, pp. 299-405 ; — J. V. BAINVEL, Foi, Fidéisme in Dict. Apol. Jaugey-d'Alès.
Praenotanda
I. Facta recoluntur : 1 Existunt assensus intellectuales a voluntate imperati, non tantum quoad exercitium, verum etiam quoad specificationem. — 2 Hujusmodi assensus habentur quando objectum est obscurum, quod in duplici casu contingit : a) ubi objectum apparet quidem in se, sed non ita perfecte ut omne dubium imprudens excludat (= fides late dicta) ; b) ubi objectum non apparet in se ullo modo, sed in testimonio fide digno (= fides stricte dicta). In his casibus directe agit voluntas : « In cognitione autem fidei principalitatem habet voluntas ; intellectus enim assentit per fidem his quae sibi proponuntur, quia vult, non autem ex ipsa veritatis evidentia necessario tractus (1). »
II. Problemata : 1. Quomodo oriuntur in nobis haec judicia ? Qua ratione potest influere voluntas in assensum intellectualem ? — In hoc consistit problema psychologicum, cujus solutiones variae allatae sunt in Th. III .
(1) S. Th., C. Gent. III, 40. Alibi haec dicit : « Assentit intellectus alicui dupliciter. Uno modo, quia ad hoc movetur ab ipso objecto, quod est vel per seipsum cognitum, sicut patet in principiis primis, quorum est intellectus ; vel per aliud cognitum, sicut patet de conclusionibus, quarum est scientia. Alio modo intellectus assentit alicui, non quia sufficienter moveatur ab objecto proprio, sed per quamdam electionem voluntarie declinans in unam partem magis quam in aliam : et si quidem hoc sit cum dubitatione et formidine alterius partis, erit opinio ; si autem sit cum certitudine absque tali formidine, erit fides. Illa autem videri dicuntur, quae per seipsa movent intellectum nostrum vel sensum ad sui cognitionem. Unde manifestum est, quod nec fides nec opinio potest esse de ipsis visis aut secundum sensum, aut secundum intellectum. » 2-2, q. 1, a. 4.