Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 236

omnia judicia sunt subjectiva ; secundum Protestantes, Sentimentalistas, Kantianos, Rationalistas, Modernistas, saltem judicia fidei habenda sunt tanquam subjectiva.

5. Pro Intellectualistis, judicia fidei eliciuntur ab intellectu, sub imperio voluntatis quidem, sed praelucentibus motivis ordinis intellectualis ; et ideo his judiciis aliquid vere docemur, i. e. veritatem, etiam speculativam, certo attingimus. Inter intellectualistas numerandi sunt Catholici omnes (1), et Protestantes qui « conservativi » dicuntur.

IV. Sensus thesis. — Thesis est theoretica : statuit conditiones, quibus positis, constabit objectivitas judiciorum fidei ; insuper est hypothetica : non affirmat de facto constare objectivitatem judiciorum fidei, nec de facto constare posse (absolute), sed constare posse, si conditiones quaedam adimpletae fuerint. Utrum vero adimpleantur statutae conditiones a viris catholicis aut aliis, non ad nos sed ad Apologetas pertinet dicere.

DEMONSTRATIO

Thesis duas partes continet : prima de fide late dicta, secunda de fide stricte dicta tractat.

(1) « Humana quidem ratio, ne in tanti momenti negotio decipiatur et erret, divinae revelationis factum diligenter inquirat oportet. ut certo sibi constet Deum esse locutum, ac eidem quemadmodum sapientissime docet Apostolus, rationabile obsequium exhibeat (Rom. 12. 1). » PIUS IX, ex Encycl. « Qui pluribus », 9 nov. 1846. DENZINGER '', n. 1637. Damnata est ab INNOCENTIO XI (2 martii 1679) propositio : « Assensus fidei supernaturalis et utilis ad salutem stat cum notitia solum probabili revelationis, immo cum formidine, qua quis formidat, ne non sit locutus Deus. » DENZINGER, n. 1171 ; a PIO X, in DECRETO « Lamentabili » (3 julii 1907), propositio : « Assensus fidei ultimo innititur in congerie probabilitatum. » DENZINGER, n. 2025. S. Thomas, quocum hac in re consentiunt omnes theologi, haec dicit : « ea quae subsunt fidei dupliciter considerari possunt : uno modo in speciali : et sic non possunt esse simul visa et credita... ; alio modo in generali, sc. sub communi ratione credibilis : et sic sunt visa ab eo qui credit. Non enim crederet, nisi videret ea esse credenda, vel propter evidentiam signorum, vel propter aliquid hujusmodi. » 2-2, q. 1, a. 4, ad 2.