Criteriologia
p. 243
enim assensus ex cogitatione causatur, sed ex voluntate, ut dictum est. Sed quia intellectus non hoc modo terminatur ad unum ut ad proprium terminum perducatur, qui est visio alicujus intelligibilis, inde est quod ejus motus nondum est quietatus, sed adhuc habet cogitationem et inquisitionem de his quae credit, quamvis firmissime eis assentiat; quantum enim est ex seipso, non est ei satisfactum, nec est terminatus ad unum; sed terminatur tantum ex extrinseco. Et inde est quod intellectus credentis dicitur esse captivatus, quia tenetur terminis alienis et non propriis. Inde etiam est quod in credente potest insurgere motus de contrario hujus quod firmissime tenet, quamvis non in intelligente vel sciente. » S. TH., de Ver., 14, 1. Attamen ubi deficit scientia, omnino rationi convenit fides, si qua potest haberi. Praeterea, cum praesens vita sit probatio quaedam, valde decebat ut haec probatio, et meritum inde consequens, ad vitam quoque intellectualem extenderetur ( ).
II. In divinis habetur aliqua cognitio proprie dicta terminorum, sc. analoga, quae quidem non est propria ex propriis, sed propria ex communibus, ut logici dicunt.
III. Secundum dicta in Scholion, si Galileus evidenter vidit veritatem asserti sui non potuit nec proinde debuit adhaerere mente sententiae contradictoriae Sancti Officii; solummodo debuit silentium de tota re, ut praescriptum erat, religiose observare ( ). De quaestione historica utrum
(1) Cf. St. HARENT, Dict. de théol. cath., art. Croyance, col. 2374.
(2) « Nur Evidenz des Gegentheiles könnte den Katholiken von der Pflicht religiöser Unterwerfung unter das Entschiedene entbinden. » GRISAR, S. J., Galileistudien, p. 249-250. Les théologiens reconnaissent volontiers qu'on ne saurait imposer « une adhésion intérieure au savant qui a la certitude scientifique de l'erreur contenue dans une décision faillible de l'autorité » enseignante. « En ce cas, non seulement le savant n'est pas obligé d'adhérer soit intérieurement soit extérieurement au décret, mais il ne peut pas le faire sans pécher; il ne peut qu'observer un respectueux silence. » Abbé JAUGEY, Le procès de Galilée et la théologie, p. 120. Cité dans VACANDARD, op. cit., p. 372.