Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 250

(sive immediata sive mediata) nexus inter notiones, aut quia praedicatum includitur in subjecto, aut quia exigitur ab eo ; b) vel ordinis realis (= judicia existentiae) : in his habetur evidentia alicujus realitatis existentis, vg. facta conscientiae (= judicia existentiae immediata), realitates externae, quatenus evidens est earum nexus cum alia realitate sive immediate sive mediate data (= judicia existentiae mediata).

2 Judicia fidei sunt latae vel strictae fidei. Porro in utroque casu habetur aliqua evidentia (in se vel in attestante) nexus praedicati cum subjecto, imperfecta quidem sed sufficiens ut de realitate nexus non maneat dubium prudens.

NOTA. — Oppositio P. MENDIVE est lis de verbo. Profecto objectum videri nequit sine subjecto vidente ; proindeque manifestatio objecti nihil est, nec potest mentem ad assensum movere, nisi sit cognita. Inde fit ut non solum objectum in se consideratum, sed etiam objectum ut cognitum, seu cognitio objecti, dicatur evidens. Haec evidentia cognitionis est evidentia subjectiva, seu ea cognitionis proprietas qua judicans concius est se, in judicando, conformari objecto se manifestanti. Haec evidentia subjectiva requiritur quidem, at velut conditio sine qua non, sc. id sine quo objectum non esset manifestum. Caeterum, ut dictum est, vox evidentia subjectiva est contradictoria, siquidem evidentia est status objecti, non subjecti.

II PARS : Evidentia objecti est criterium veritatis.

Illud est, non tantum de facto, sed de jure criterium veritatis, seu signum ex quo patet veritas certitudinis, quo habito certitudo est necessario objectiva et vera. Atqui, habita evidentia objecti, certitudo est necessario objectiva et vera. Ergo.

MAJOR est manifesta. Declaratur MINOR :

1 Evidentia manifestat objectum : Nam evidentia nihil est aliud quam ipsa manifestatio objecti, vel potius est objectum ipsum quatenus se actu videndum praebet.

2 Manifestat objectum modo infallibili : Nam non potest aliquid (sive sit nexus inter notiones, sive sit realitas existens) se videndum praebere intellectui quin existat.