Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 252

hasce propositiones non esse reipsa evidentes, et homines qui eas dicunt evidentes ex animi levitate id asserere. Ad promovendam reflexionem et rectam sui diffidentiam, monent auctores attendendum esse ad adjuncta quaedam externa quae evidentiam concomitari solent : 1. Vis insuperabilis : si quid assensum ita rapit ut cohiberi nequeat, illud est evidens : quod enim evidentia caret nequit menti tantopere satisfacere, ut eam invincibiliter trahat. Attamen existit vera certitudo quae non cogit ; 2. Cohaerentia : si propositio aliqua non quadrat cum alia propositione evidenti, vel si ex ea fluunt consectaria quaedam manifesto falsa, ea nequit esse evidens. Quare denuo reflectendum est ut pateat ejus vitium ; 3. Uniformitas : si quid concordet cum propositione quae communiter pro evidenti tenetur, illud debet dici evidens, nisi causa illusionis pariter evidens sit. Hinc, si quis sententiam habeat oppositam sententiae communi, is reflectere debet ; si, post reflexionem, perseveret ejus evidentia, praesertim vero si detegatur causa cur homines aliter judicent, nihil impedit quominus evidentia dicatur genuina.

Hi characteres, ut patet, non sunt criteria evidentiae : siquidem et ipsi logice indigent evidentia ; sed ad prudentiam provocant eum qui de rebus inconsiderate nimis judicium profert ( ).

Scholion : De principio autonomiae.

Principium autonomiae, quod tanti faciunt moderni philosophi, si recte intelligatur, potest idem significare ac principium evidentiae. Quid sit principium autonomiae audiamus ab Aug. SABATIER :

« L'unité de principe, à laquelle se ramènent toutes les manifestations et tendances générales de l'esprit moderne dans tous les

(1) Ce sont, en somme, des considérants qui nous réveillent de notre quiétude dogmatique et nous invitent à remettre à l'étude telle proposition que nous sommes habitués à tenir pour indubitable.