Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 255

sitio : nemo credit nisi sibimetipsi ; nemo obedit nisi propriae legi. Sed falsum est necessariam esse evidentiam directam et immediatam de omnibus.

Difficultates.

1. In omni certitudine synthesis fit ob identitatem subjecti et praedicati se manifestantem ; sc. omnis certitudo nititur evidentia. Attamen multae certitudines sunt falsae. Cf. E. RABIER, Logique, p. 371. — 2. Dantur evidentiae sibi contradictorie oppositae, vg. incredulus tenet hostiam consecratam esse panem, christianus vero id negat ; utrique autem sua propositio est evidens. — 3. Spinoza interroganti : quod ob motivum certitudinem suae doctrinae teneret, respondit : « ob idem motivum quo tu tenes, angulos in triangulo aequivalere duobus rectis. » — 4. Cartesius, evidentia ductus, eaque sola, in innumeros errores lapsus est. E. evidentia non est criterium veri. — 5. Illud non est ultimum criterium, cujus connexio cum veritate demonstrari nequit : jam vero principium : « quod est evidens, est verum » non potest demonstrari (BALMÈS). — 6. Si evidentia est ultimum criterium, unusquisque poterit dicere : « hoc est verum quia ita mihi videtur » ; sic quot capita, tot sensus. — 7. Si evidentia esset criterium objectivitatis, objectivitas rerum ab evidentia penderet, quod videtur mirum. — 8. Saltem evidentia justificari debet suis characteribus. — 9. Multae propositiones tanquam verae admittuntur quae non sunt evidentes, vg. theoremata sublimioris mathesis. R. Ut propositio sit certo vera, debet esse vel immediate evidens, sicut prima principia per se nota, vel resolvi in principia immediate evidentia. (1)

Sommaire. — « L'évidence n'est pas, comme on le dit trop souvent, un sentiment accessoire qui s'ajoute à un jugement. Elle est bien plutôt la conscience que nous prenons de l'adéquation entre la pensée et son objet (*). » Il y a évidence dans les jugements d'ordre idéal, lorsque

(1) Cf. S. TH., de Ver., 1, 12 ; C. G. l. 4. c. 54 ; 1-2, q. 74, a. 7, etc.

(2) L. NOËL, Rev. néo-scol., 1910, p. 230.