Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 8

a) Alii multum insistunt in « humanitate » philosophi. Homo, inquiunt, non ducitur solis conceptibus; utpote animal vivens, habet suos instinctus, affectus subjectivos atque passiones quibus tota ejus cogitandi ratio quasi informatur (RENAN, NIETZSCHE, etc.). Scientia ipsa, non obstantibus methodis experimentalibus, haberi nequit tanquam speculum realitatis. Scientiarum enim cultores vel legibus biologicis subduntur (lex oeconomiae mentalis : Denkökonomie, E. MACH), vel necessitatibus ordinis socialis necessario obediunt (sermo, conventio symbolica, etc.). Tota philosophia scientiarum, tanta diligentia nostris diebus exculta. his praeoccupationibus imbuta est (Herm. von HELMHOLTZ, Henr. HERTZ, E. MACH, H. POINCARÉ, P. DUHEM, G. MILHAUD, J. WILBOIS, Ed. LE ROY. P. TANNERY, etc.).

b) Alii instrumenta quibus utitur intellectualismus directe impugnant (sc. sermonem, conceptus, discursus). Contemptus logicae rationalis est quasi tessera philosophiae novae, cum in Gallia (H. BERGSON cum ejus discipulis), tum in Anglia et in America Septentrionali (W. JAMES, F. C. SCHILLER, J. DEWEY, W. SMITH, BREWSTER, WELLS, etc.), tum in Italia (Giovanni PAPINI et scriptores periodici Leonardo, Firenzae) (1). Conceptibus, quibus mobilitas rerum ad unitatem immobilem et abstractam redigitur, hi philosophi praeponunt intuitiones directas quibus pluralitas ipsa, singularitas et fluxus activus rerum apprehenduntur (= Intuitionismus) (2).

(1) MM. G. PAPINI et G. AMENDOLA expriment maintenant leurs idées sur la réalité et sur la vie dans une nouvelle revue intitulée : L'Anima. Saggi e Giudizi (Florence Via dei Bardi 6).

(2) Cf. Walter SMITH, Methods of Knowledge, an Essay in Epistemology, New York, Macmillan 1899. — « To-day if anything is characterized as experiential, functional or dynamic, that is enough to allow it to pass all the watch-dogs of philosophic criticism, and to characterize anything as static is to consign it to the lowermost depths from which no power can rescue it. » Morris R. COHEN, Journal of Philosophy, Psychology and scientific Methods, t. VII (21 jul. 19.0), p. 408.