Criteriologia
p. 260
sentiunt omnes fideistae — 2. posivitum, quod duplex est : a) generale : aliquid est pro certo tenendum, non obstante imbecillitate intellectus — proinde fideistae sunt dogmatici, non sceptici — b) speciale : diversitas adest quoad fontem affirmationis certae. Alii appellant ad fidem externam (= extrinsecismus, exteriorismus), sc. ad revelationem a Deo factam, verbis et sententiis (dogmatibus) propositam. Ita Huet, Bautain, de Bonald, Lamennais, etc. post Montaigne, Sanchez, Charron. Alii appellant ad fidem internam, sc. ad motum cordis ineffabilem, vel caecum vel intuitivum. Ita aliquo modo Pascal ; etiam Reid cum schola scotica, Jacob Boehme, Jacobi, Kant, Schleiermacher, Ritschl, A. Sabatier, Ménégoz, etc.
Quare ubi occurrit vox fideismus vel fideistae vel fides, exquirendum est ex contextu quis sensus his vocibus subjaceat. Vg. Cardinalis MERCIER fideistas nominat eos qui ad fidem externam confugiunt ad certitudinem objectivam adipiscendam. Alii autem scriptores, iique quamplurimi, fideistas nuncupant eos qui in fide interna criterium veritatis reponunt (1).
B. Fideismus externus dicitur : 1. doctrina eorum qui censent omnem scientiam (sc. cognitionem certam) ultimo fundari in fide etiam naturali, seu in admissione alicujus veritatis ob testimonium acceptum — quo sensu traditionalistae dici possunt fideistae ; 2. doctrina eorum qui tenent omnem scientiam repetendam esse ultimo ex fide supernaturali — quo sensu fideistae dici solent Huet, Bautain, et quodam modo Pascal (2).
(1) Voir un autre sens du mot fideisme par opposition à réalisme dans la Quinzaine, 1 déc. 1896, art. de A. de la BARRE, intitulé Fideistes et Réalistes.
(2) « Le Jansénisme affirmait l'impuissance absolue de la raison humaine dès que lui manque la grâce surnaturelle. PASCAL renvoyait dos à dos le dogmatisme et le pyrrhonisme, Epictète et Montaigne, et de l'impuissance historique de la raison humaine pour résoudre les problèmes fondamentaux de la morale et de la psychologie, concluait à la nécessité essentielle d'un acte de foi au point de départ de la pensée. » C MERCIER, Crit. gén., p. 118.