Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 263

immediate dari ; mediante traditione ad nos usque pervenerunt, cum lingua, primi conceptus et veritates fundamentales ; — e) Porro quod a Deo ultimo provenit est verum : haec autem revelatio divina dici potest naturalis, in oppositione cum revelatione positiva sinaitica vel christiana, quae est supernaturalis (= Scriptura et Traditio).

2 VENTURA (1792-1861), BONNETTY (1798-1879), UBAGHS (+ 1875) traditionalismum eo mitigarunt quod necessitatem revelationis non postulant ad omnes veritates acquirendas, sed solummodo ad conceptus rerum immaterialium gignendos. Data certitudine de rebus immaterialibus, ex revelatione primis parentibus facta et traditione transmissa, possumus de aliis rebus certitudinem comparare ; immo possumus existentiam Dei et praecipua ejus attributa invicte probare. Pro Bonnetty, conceptu Dei mediante verbo semel accepto, statim Deum intelligimus ; nam munus verbi est nos ad Deum praesentem attentos facere.

UBAGHS et schola Lovaniensis cum suo traditionalismo doctrinas ontologismi miscebant.

3 Communis sensus generis humani, vel ratio universalis. — Fel. de LAMENNAIS (1782-1854), quo certius superbiam rationis retunderet, docuit (Essai sur l'Indifférence... t. I, 1818, t. II, 1820 ; Défense de l'Essai...) doctrinam sequentem : a) Saeculum XIX est aetas dubii universalis. Ratio hujusce rei desumenda est in philosophia moderna a Cartesio orta ; haec fundatur in evidentia personali, sc. in individualismo. Philosophiae sensus privati opponenda est philosophia sensus communis ; — b) Nullus intellectus humanus qui solus sit, potest ad quamlibet certitudinem devenire, ne ad certitudinem quidem propriae existentiae ; — c) Protoparentes certiores facti sunt de veritate Dei revelatione, et veritatem acceptam aliis transmiserunt. Quare criterium veritatis est conformitas cum sensu humanitatis sc. cum sensu communi aut ratione universali ; — d) Ex eo quod conceptus nobis communicantur verbis, sequitur necessitas humanae societatis, cujus cardines sunt fides (= obedientia rationis) et virtus (= obedientia volun-