Criteriologia
p. 10
nomia mentis) ; — c) nihil censet esse absolute certum, ideoque crisim veritatis semper iterum atque iterum instaurandam esse (= relativismus). Nunc temporis criteriologia, seu inquisitio in valorem nostrae cognitionis, ita sollicitat mentes ut philosophia tota ad illam reduci videatur ( ).
Vix numerari possunt tractationes ad criteriologiam spectantes, quae continuo vel eduntur in libris aut fasciculis periodicis, vel traduntur ex altis cathedris a philosophiae doctoribus. Neque id injuria accidit ; maximum siquidem elucet momentum criteriologiae, sive spectetur munus ejus, sive ejus redundantia in hominis vitam, cum intellectualem tum moralem atque religiosam.
1. Innata nobis est fiducia quaedam in operationes nostras cognoscitivas ; persuasum est nobis res esse in se eo modo quo eas esse affirmamus. Porro hominis philosophi est causas hujus persuasionis investigare, utrum scilicet sit vana illusio an potius harmonia revera existat inter mundum mentalem (ordinem logicum) et mundum extramentalem (ordinem ontologicum). Hoc autem data opera curat criteriologia.
2. Solutio quaestionis propositae non est res ad ornamentum duntaxat vel oblectamentum animi pertinens ; sed ab ea logice pendent scientia, religio, ethica :
a) Pendet scientia. « Sicut apologetica fundamentum theologiae praebet... ita critica omnibus scientiis fundamentum sternit et tuetur. Sic mathematica, nisi scientia evadat imaginaria, realitatem dimensionum et numerorum et varia principia metaphysica supponere debet. Scientiae vero empiricae, quae de natura anorganica, de plantis, vita psychica, de historia, de linguis agunt, nituntur in veracitate experientiae, in rerum et conceptuum (causae, materiae, virium animae) realitate, in veritate multorum principiorum quibus continuo utuntur... Praesertim vero... philosophia (metaphysica), apologia et theologia... opus
(1) CF. MANO, L'Évolution du problème philosophique, dans Revue du Clergé français, 1 mars 1902.