Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 287

quandoque non satis, vel nullo modo. Inde oriuntur varii gradus satisfactionis intellectualis ; et scientia consistit in eo quod ita conjungantur variae notiones in judiciis ut exinde oriatur pro homine satisfactio plena, quoad fieri potest ; — 3 Nulla est relatio necessaria inter successum alicujus doctrinae et veritatem ejus, vg. rotatio solis circa terram magnum olim successum nacta est : num propterea rotatio solis fuit veritas temporis acti ? — Eadem ratione, etiamsi atheismus aut idealismus evaderent doctrinae communes, non ideo fierent verae. Et, e converso, si aliqua doctrina pugnat cum « mentalitate » alicujus hominis, ita ut in eam ingredi nequeat, id falsitatem doctrinae nondum ostendit. Quaerendum igitur erit criterium genuini successus, quod tandem aliquando debebit esse ordinis intellectualis (1), non ordinis mere psychologici.

II PARS : De pragmatismo sociali.

Pragmatismus socialis, sicut humanisticus, constat parte destructiva et constructiva (idem dicatur de pragmatismo morali). Atqui neque prima neque secunda probari potest. Ergo.

MINOR : 1 pars. — Nequit probari pars negativa.

Proclamant pragmatici sociales, vel ut rem juris vel saltem ut rem facti, cognitionem scientificam (sensu spenceriano) aut absolute incertam esse — et in hac parte cumulant testimonia virorum qui criticam scientiae instituunt — aut certe « nutam » esse relate ad eas quaestiones (sc. morales et religiosas) quas hominis maxime interest scire.

Atqui hujusmodi anti-intellectualismus vel agnosticismus metaphysicus nequaquam audiendus est : mens enim humana cognitiones objectivas potest sibi comparare. Cf. supra TH. XIII, XIV, XV. Scientia valet in suo ordine ;

(1) Cf. de TONQUÉDEC, La Notion de Vérité..., pp. 135-146 ; — L. NOËL, William James, Rev. néo-scol, 1911, pp. 48-50.