Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 308

Praenotanda

I. Scopus thesis. — E. Kant objectivitatem scientiae concedit a) eo sensu quod objectum (phaenomenon) functionibus mentalibus constructum eodem modo se habeat pro omnibus hominibus, b) eo sensu quod cognitioni humanae aliquid respondet extra subjectum, sc. res in se (noumenon), quae in judiciis formandis, materiam praestando, influat. Sed pro Kantio, res in se ad cognitionem refertur tanquam causa excitans tantum ; pro Scholasticis, e contra, ut vidimus, inter res in se et cognitionem intercedit relatio conformitatis, sc. cognitio, qua talis, non est mere factum internum sub excitatione rei in se productum, sed est repraesentatio rei in se. Hoc igitur non est denuo probandum, sed explicandum, quo clarius pateat objectivitatem certitudinis non re distingui ab ejus veritate.

II. Notiones nominales de veritate.

1 Definitio veritatis in genere. — Tria ab hominibus solent dici vera : res (verus panis, verus amicus, etc.) ; — cognitiones (vg. propositio : extitit Napoleo est vera) ; — locutio, seu complexus signorum. Sepositis elementis quibus differt veritas in hoc triplici casu, id commune manet atque ideo essentiale est quod veritas conformitatem quamdam importat rei cum aliquo intellectu.

Conformitas rei cum typo suo ideali in Deo (vel in mente humana, si agitur de se artificiosa) dicitur veritas ontologica. Conformitas judicii cum rebus, seu « adaequatio intellectus et rei » vocatur veritas logica, cui opponitur falsitas logica seu error. Tandem conformitas locutionis cum interna sententia loquentis vocatur veritas moralis ; rectius dicitur veracitas, eique opponitur mendacium (1).

2 Definitio veritatis logicae. — A. Notio generalis. — Veritas logica est convenientia, conformitas, adaequatio inter judicium mentis et rem judicio expressam. De qua notione tria sunt tenenda :

(1) Cf. S. Th. I. q. 14 a. 4 ad 3.