Criteriologia
p. 341
Auctores
C. MARCIER, Logique 5, pp. 400-403 ; — St. HARRET, Dict. de Théol. cath., art. Croquance : — B. LARATE, Dict. des sym. de la langue française 5, Introd., pp. 1633 I sqq. ; — PALMIERI, Critica, tri. xxiii, p. 218 ; — TOSCORONOI, Inset phil., t. I, p. 709, — quibus addi possunt innumeri libri manuales.
Praenotanda
I. Notiones. — a) Error dicitur absolute necessarius, si nulla diligentia, nulla reflexione quantumvis protracta et methodica praecaveri potest. Talis igitur error proveniret ab ipsa mentis physica constitutione ; quare dicitur etiam physice necessarius : — b) Error dicitur moraliter necessarius, si potest quidem praecaveri, sed cum tantis difficultatibus, ut reipsa, datis hominum moribus, non praecaveatur. Nimirum habet homo potentiam physicam vitandi errorem ; sed ea, ob obstacula multiplicia quae superanda essent, aegre prorumpit in actum.
II. Delimitatio thesis. — Tria notari oportet :
1. Agitur de necessitate physica errandi : ultro concedimus errorem quandoque esse homini moraliter necessarium.
2. Agitur de intellectu humano in statu suo normali constituto. Quapropter a certitudine erronea de qua in thesi distinguenda est : a) certitudo pathologica, qua insanientes certum habent se esse vg. piscem, vel imperatorem Bythiniae, vel aliquem ex sanctis canonizatis, etc. ; vel qua halucinantes firmiter tenent se videre aut audire extra se aliquid quod nullo modo existit ; — b) certitudo infantilis, quam infantes acquirunt ducti meris apparentis vel inductione imperfecta. — In his aliisque casibus similibus, facultas reflectendi non est expedita ad agendum ; et error, qui tunc committitur, est physice necessarius. Cum enim mens, reflexionis incapax, discernere nequeat inter rem in se (quae non videtur) et apparentiam rei (quae sola videtur), judicium ejus quasi fortuito profertur, et potest esse tum