Criteriologia
p. 348
— 2. Idola specus = ex causis naturae individuali specialibus ; — 3. Idola fori = ex sociali commercio, ex sermone, etc. ; 4. Idola theatri = ex doctrina in cathedris tradita, ex praejudiciis scholarum, etc.
Scholion II : De mediis ab errando defendentibus.
Adhibenda sunt media contra defectus varios qui resident cum in intellectu tum in voluntate ; de his cfr. Cardinalis MERCIER, Logique, l. cit. ; TONGIORGI, Op. cit., n. 49 sqq. — Quoniam multi errores ex eo derivantur quod opposita veritas ingratam redundantiam in mores habeat, confugiendum erit saepe ad remedia ordinis moralis (1).
Difficultates.
1. In certitudine erronea semper habetur aliqua species veri, et proinde aliqua determinatio objectiva. — 2. Stante thesi, nemo errat nisi volens ; sed secundum S. Augustinum « nemo errat nisi invitus. » R. Error non est volitus in se : est enim malum aliquod ; sed est volitus in causa. i. e. voluntas vult aliquod bonum ex quo sequitur error. Recolantur ex Ethica conditiones requisitae ut aliquid sit volitum in causa. — 3. Errorem non esse ullo modo volitum ipsi errantes aperte fatentur, vg. F. LE DANTEC (2). — 4. Si error ex causa voluntaria procedit, omnis error dicendus erit peccatum. R. Error habet aliquid peccati, c ; est formaliter peccatum, sd. aliquando, c ; semper, n. — Ille qui errat plus affirmat quam videt, i. e. affirmat id quod non videt : hoc autem non fit sine aliqua praesumptione, ut ait S. Thomas (3). Attamen error non est semper peccatum.
(1) Cf. L. OLLÉ-LAPRUNE, De la certitude morale ; Les sources de la paix intellectuelle, etc.
(2) « Je suis athée, comme je suis Breton, comme on est brun ou blond, sans l'avoir voulu. » L'Athéisme (Flammarion 1906), p. 90.
(3) « Error manifeste habet rationem peccati. Non enim est absque praesumptione quod aliquis de ignoratis sententiam ferat, et maxime in quibus periculum existit. » Quaest. disp. de Malo, q. 3, a. 7.