Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 353

PARS SECUNDA

SEU

CRITERIOLOGIA SPECIALIS

DE REVISIONE CERTITUDINUM

In PRIMA PARTE, quae Criteriologia generalis appellatur, inquirentes quo signo innotescere posset objectivitas certitudinum nostrarum, reperimus illud signum esse ipsam evidentiam objecti. In SECUNDA PARTE, quam nunc adgredimur, et quae Criteriologia specialis vocatur, examini subjiciemus certitudines nostras spontaneas, ut, adhibito criterio evidentiae, eluceat quaenam objectivae sint, quaenam vero mere subjectivae. Quoniam autem ingens labor esset certitudines omnes singillatim percurrere, eas in diversas classes dividemus pro diversis viis quibus in mente formantur. Norma ubique applicanda haec igitur erit : certitudines objectivae illae sunt in quibus objectum est evidens, i. e. in quibus praedicatum sese offert menti tanquam contentum in subjecto (ideali aut reali) vel a subjecto exactum.

In TH. II PRIMAE PARTIS dictum est certitudines ab homine acquiri tum experientia, tum analysi (sive immediata sive mediata), tum inductione, tum testimonio. Nihil prohibet quominus admittatur haec divisio in criteriologiam specialem. Posset etiam alia divisio excogitari, nempe ex objectis : idealibus, concretis, empiricis, metempiricis, moralibus, religiosis, etc., quae divisio aliquibus auctoribus placuit. Tandem desumi potest divisio sat obvia certitudinum ex facultatibus quarum ope efformantur : sensus (= experientia), mens (= analysis, deductio, inductio), mens cum voluntate (= fides). Ultimam divisionem prae caeteris seligimus ut in eodem capite omnia comprehendantur quae ad conficiendam scientiam stricte