Criteriologia
p. 376
CAPUT II
DE EXPERIENTIA EXTERNA
SEU
De Perceptione Sensibili
Cognitio specifice humana est ordinis non sensibilis sed intellectualis : nempe constituitur judiciis quibus homo praedicata certa, mediante copula est, variis subjectis tribuit. Attamen ad hanc efficiendam attributionem omnes hominis facultates suo modo concurrunt. Etenim quid res sint in seipsis et quaenam praedicata eis competant, intellectus nequit directe intueri, sed solummodo indirecte sc. in effectibus rerum et quidem sensibilibus. « Nihil est in intellectu quod non prius fuerit (aliquo modo) in sensu. » Intellectus quidem judicat de rebus, tum prout apparent sensibus, tum prout sunt in se ; sed, ut de rebus in se judicium ferat, opus habet relationibus sensum.
Jamvero quid valeant hujusmodi relationes sensuum in capite praesenti dicendum venit. Cum autem nequeat sensus, utpote non reflectens, seipsum justificare, intellectus erit perceptionem sensibilem examini subjicere et de valore ejus sententiam ferre.
Praeambula
I. Litigium. — Non desunt philosophi (idealistae, subjectivistae, etc.) qui cognitionem humanam restringant ad facta interna. Omnis cognitio, inquiunt, conscientia perficitur ; conscientia autem nihil potest attingi praeter ipsam conscientiam. Quapropter, si quid affirmatur de rebus extra conscientiam positis, id haberi nequit tanquam scientifice cognitum.
Nos vero, cum majore parte hominum, contendimus : I. conscientia vel potius sensatione conscia, tanquam medio quo aut in quo, cognosci facta externa (existentias extra-