Criteriologia
p. 384
CHARLES, Le Perceptionnisme (ib., juin 1907); — P. de MUNNYNCK, Rev. thomiste, 1898, p. 399; pp. 620 sqq (contra Domet de Vorges); — M. de la TAILLE, M. Brunetière et les théologiens (Études, 1905, t. II, pp. 350-354); — P. GÉNY, Sur la Position du Problème de la Connaissance (Rev. de Phil., nov. 1908); Le problème critique et la perception extérieure (ib., sept. 1909); Une nouvelle théorie de la connaissance (Casterman 1909); La nouvelle Critériologie (Études, 20 jan. 1911). Libri aut articuli de materia nostra tractantes non possunt, prae ingenti numero, citari; praecipui vero vel hic indicati sunt, vel in operibus hic inscriptis indicati nvenientur.
THESIS XXVII
Mediantibus sensationibus externis (oculorum, aurium, etc.), oriuntur in nobis repraesentationes quaedam objectivae (I), quibus apprehenditur realitas a proprio Ego distincta (II). Hinc judicia de re prout apparet sensibus sunt objective certa (III).
Praenotanda
I. Conspectus tractationis. — Quaestio de perceptione sensibili, quae in hoc capite tractatur, quatuor theses comprehendet : in I ostendetur dualitas realis, seu existentia extra-subjectiva rei in sensationibus repraesentatae : in II determinabitur natura rei extra-subjectivae : constabit eam constitui corporibus seu rebus quarum sunt partes extra partes sibi mutuo impenetrabiles : in III determinabuntur aliae proprietates naturales rei extra-subjectivae (vg. color, sapor, sonoritas, etc.), ex quibus specificatio substrati harum proprietatum (aurum, argentum, panis, saccharum, etc.) possibilis erit, imo identificatio individuorum intra eamdem speciem ; in IV solventur nonnullae objectiones.
II. Voces quaedam definiuntur. — a) Sensationes sunt actus sensuum externorum, quorum sunt quinque : visus, auditus, gustus, odoratus, tactus. Disputant inter se auctores