Criteriologia
p. 386
Arg. I . — Analysi conscientiae facta, constat repraesentationes quasdam in nobis oriri, sc. facta psychologica, quae ab aliis factis ordinis psychologici in eo differunt quod iis aliquid nobis praesens sistitur (= objectum), sese exhibens tanquam distinctum a proprio Ego. Eadem facta analysi, constat eas repraesentationes simul oriri cum operationibus sensuum externorum, ita scilicet ut cessante operatione cesset repraesentatio, vg. visione cessante, sc. clausis oculis, evanescit color, etc. Hujusmodi repraesentationes, teste conscientia, in quinque categorias mutuo irreductibiles dividi constat (sc. visuales, auditivas, olfactivas, gustativas, tactiles) quibus respective respondent quinque genera sensationum externarum (sc. visio, auditio, olfactio, gustatio, tactio).
CONFIRMATUR. — In sermone humano experiri nos ipsos videntes, audientes, gustantes, etc. idem significat ac aliquid nobis repraesentari visu, auditu, gustu, etc. Insuper id quod sensatione praesens sistitur, dicitur apprehendi, capi, teneri, etc. quibus verbis exprimitur dualitas quaedam, seu distinctio inter subjectum et objectum.
Arg. II . — Analysi conscientiae instituta, tam evidenter patet repraesentationes quasdam objectivas cum sensationibus conjungi, ut a longo jam tempore (sc. a tempore ARISTOTELIS) repraesentationes istae vocatae sint « sensibilia », quorum duo genera distincta sunt : — 1 sensibilia propria, quae attinguntur unico sensu, sc. color, sonus, sapor, odor, resistentia ; — 2 sensibilia communia, quae attinguntur pluribus sensibus, sc. motus, quies, numerus, figura, magnitudo (1).
NOTA. Praedicta sensibilia vocantur a Scholasticis sensibilia per se. His opponitur sensibile per accidens, quod in sensus non agit per se, sed conjunctum est cum eis quae per se sensus afficiunt et determinant (2). Tria requiruntur ut aliquid sit sensibile per acci-
(1) Ch. LAHR, op. cit., t. I, pp. 87 sqq.
(2) Cf. S. Th., De anima, l. II, lect. 13 ; — C ZIGLIARA, Summa Philosophica * (1882), t. I, p. 205 sq.