Criteriologia
p. 388
probabilem accipiunt ii philosophi qui principio causalitatis vim mere empiricam tribuunt, vg. D. HUME, etc.
2. Nihilominus magna viget dissensio auctorum circa modum transeundi a repraesentatione rei in subjecto ad existentiam rei extra subjectum. Pro PERCEPTIONISTIS, existentia rei extra subjectum est aliquid immediate datum, utpote ipsi sensationi essentiale ; illi proinde negant suppositum, sc. transeundum esse a subjecto ad objectum, et sic problema de objectiva realitate mundi externi e medio tollunt. Pro aliis, existentia rei extra subjectum est aliquid ratiocinio conclusum.
3. Nos, omissis perceptionistis, quippe qui nostris argumentis non indigent, ita statuimus demonstrationem nostram ut possit inservire ad Idealistas dedocendos. Positio igitur nostra (sc. conceptionismus vel idealismus objectivus) est methodica et « tactica » ; eaque sola adhiberi potest cum hominibus qui perceptionismum non capiunt.
III. Conditiones subjectivae. — Ad apparentias uteumque percipiendas, nihil aliud requiritur quam facultas percipiens, gradus attentionis minimus qui necessarius est ut sensatio sit conscia, et sanitas mentis ut non attribuatur apparentiae imaginatae (sc. imagini) realitas apparentiae externae : secus hallucinatio (1) haberi posset.
Arg. (2) — Repraesentationes, quas ex I PARTE constat in nobis adesse, sunt contingentes : etenim oriuntur, durant aliquandiu, evanescunt, etc. ; nec sumus semper videntes nec semper videntes A aut B. Atqui (I) omne ens contin-
(1) « L'hallucination est un état morbide dans lequel on perçoit clairement une sensation sans la présence d'un objet apte à la provoquer. Autrement dit, l'hallucination est la perception réelle d'objets imaginaires, c'est-à-dire qu'on voit, qu'on entend réellement ce qui n'existe pas en réalité. Cette définition la distingue de l'illusion, qui est la perception fausse d'un objet réel, c'est-à-dire qu'on ne voit pas l'objet tel qu'il est. » Dr VIGOUROUX, Médecine pratique, t. III, p. 145. — Il est clair que l'hallucination morbide ne se guérit pas par la Critériologie.
(2) Cf. C MERCIER, Crit. gén., pp. 358 sqq.