Criteriologia
p. 391
Nam discrimen detegi potest inter ea quae originem habent in subjecto (vg. dolor capitis vel dentium, phantasmata febricitantis vel somniantis) et ea quae extrinsecus proveniunt. Nam priora connectuntur cum aliis statibus subjectivis, a quibus ita pendent ut, his mutatis, mutentur pariter et ipsa; vg. dolor dentium vel capitis tolli potest sublata causa subjectiva valde determinata, quacum naturali nexu connectitur. Hujusmodi nexus subjectivi detegi possunt legibus inductionis. Posteriora vero nullo modo connectuntur cum aliis statibus subjectivis, ita scilicet ut oriantur, durent, evanescant sine ulla lege quae possit inductione determinari.
Ex. gr.. in subjecto secus viam publicam sedenti innumerae atque diversissimae succedunt sibi repraesentationes sensibiles, quarum causa proportionata nequit esse solum subjectum. Idem homo claudens et aperiens oculos videt modo equos, modo homines, modo currus, etc. Porro a) haec diversitas visionis non provenit ab eius actione subjectiva, quae semper eadem est (sc. claudere et aperire oculos). Ergo pendet quidem a subjecto exercitium (videre vel non videre), non autem specificatio (videre hoc vel illud). — b) Neque provenit haec diversitas visionis ex ignota quadam mutatione interna. Accidit enim ut, in eodem contextu psychologico, aliqua objecta sibi succedant vel penitus evanescant, dum alia immota stant, vg. coram oculis succedunt sibi homines, equites, currus, etc., manentibus interea muris, domibus, aliis etiam hominibus. Ergo objecta visa non pendent a mutatione interna. — Accidit etiam ut objecta quaedam nunquam mutentur, quaecumque excogitetur mutatio subjectiva, vg. murus, domus, ecclesia, etc. (1).
perception des images par les sens, nous ne retrouvons pas esse caractéres de l'instinct; les images sont loin de se suivre d'apres un plan nécessaire et immutable; leur retour n'a pas une connexion indissoluble avec l'identité des circonstances. Aussi aucun psychologue ne s'est avisé de rechercher les lois d'apres lesquelles l'arrivée de nos sensations serait réglementée. — Of. TONGIORGI, op. cit., t. I, p. 299.
(1) Quand j'applique ma main au mour de ma chambre, j'entre en commerce avec un objet qui n'est plus moi-même, dont l'exis-