Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 393

Corollarium. — De infallibilitate sensuum.

Sensus, intra limites sui objecti, neque errant neque decipiunt : non errant, quia non judicant ; non decipiunt, quia referunt rem prout apparet. Nempe repugnat rem non apparere sicut apparet ; jamvero apparere sensibus est idem ac referri a sensibus, et vice versa. « Per hoc quod sensus ita nuntiant sicut afficiuntur, sequitur — ait S. THOMAS — quod non decipiamur in judicio quo judicamus nos sentire aliquid ; sed ex eo quod sensus aliter afficitur interdum quam res sit, sequitur quod nuntiet nobis aliquando rem aliter quam sit, et ex hoc fallimur per sensum circa rem, non circa ipsum sentire. » (1) Vg. baculus in aqua mersus refertur ab oculis tanquam fractus, quia reipsa ita oculis apparet. Quare si dico : baculus apparet fractus (= judicium apparentiale), rectum est judicium ; si dico : baculus est fractus (= judicium existentiale), falsum est judicium. Oculus refert baculum ut apparet in aqua, non ut est in se.

Difficultates.

1. Mundus externus tali modo sese manifestat nobis ut ejus realitas nequeat in dubium revocari, idque propterea quia est maxime evidens ; imo nihil est evidentius quam existere mundum externum. R. Evidentia mundi externi est evidentia sensibilis, non intellectualis. Evidentia intellectualis est de re prout est (ens est objectum intellectus) ; evidentia sensibilis est de re prout apparet. Jamvero potest esse res apparents ubi nulla est res existens, vg. fractio baculi apparet etsi nulla est. Quare transitus ab apparentiis ad realitatem debet intellectu justificari ; secus habemus realismum ingenium. — 2. Realitas externa potest esse Deus. R. Hoc sufficit ad praesentem thesim, sc. hoc sufficit ut existat aliquid praeter etc. Ego. — 3. Potest esse hallucinatio, « fata morgana », etc. — R. a) Supponimus statum normalem in quo subjectum percipiens distinguere possit

(1) S. TH., I, 17. 2.