Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 400

II PARS : Realitas externa constituitur corporibus.

Praenotanda

I. Notiones. — Corpus hic intelligitur, ut in THESI XXV , aliquid extensum et resistens : — a) extensum, i. e. habens partes extra partes in spatio diffusas et aliquo modo sibi unitas ; — b) resistens, i. e. ita partibus suis spatium occupans ut non sinat illud ab aliis rebus extensis occupari.

II. Sensus et delimitatio thesis. — Tria notanda sunt :

1 Hoc asserimus : existit extra nos aliqua extensio (concreta), non solum causalis, quae posset esse Deus, quatenus producens immediate impressionem extensionis, verum etiam proprie dicta, sc. aliquod ens habens partes reales extra partes reales in spatio, easque cum sibi tum aliis corporibus impenetrabiles. Attamen, non est hic definiendum (ut confutetur Idealismus subjectivus) utrum haec extensio proprie dicta sit formalis an virtualis ; neque utrum sit contigua, discreta an continua : hujusmodi enim quaestiones controversae spectant ad tractatum de natura extensionis corporeae, de qua agit Cosmologia ; nec necessaria est earum solutio ad Idealistas aut Immaterialistas confutandos. Propter eandem rationem non definitur hic in quo resistentia formaliter consistat (1).

2 Extensio ejusque determinationes : magnitudo, figura, motus, quies, numerus, sunt sensibilia communia, sc. talia quæ a compluribus sensibus, praesertim visu et tactu, percipiantur. Numerus, ut patet, non abstracte (i. e. ipsa pluralitas) innotescit sensibus, sed concrete (plura extensa) : —

(Rev. du Clergé français, 1 août 1903, p. 534) ne nous permettent plus de douter que l'objet direct de notre connaissance visuelle ne soit l'effet de l'image rétinienne, comme l'image rétinienne elle-même est l'effet du corps extérieur. » J'estime, avec le même auteur, que la thèse de M. l'abbé DUBOSC sur l'Objectivité formelle des couleurs (Ann. de phil. chrét. 1895, t. 130, pp. 449 sqq. ; 592 sqq.) est à coup sur ingénieuse, mais qu'il lui manque d'être démontrée.

(1) Cf. PALMIERI, op. cit., t. I, p. 169 ; — TONGIORGI, Inst. Phil., t. I, p. 293.