Criteriologia
p. 402
verax, atque ideo nequit facere quidquam quod fine et scopo careat, praesertim vero nequit illud facere ut invincibiliter (i. e. non obstante attentissima reflexione) in errorem inducamur. Atqui cum sapientia et veracitate divina componi nequit irrealitas mundi corporei. Ergo.
MINOR. — a) Deus non esset sapiens, si nihil extensi nostris impressionibus responderet. Etenim in nobis existunt organa sensoria, sc. partes nostri Ego localiter distantes, peculiarem structuram habentes, cum quarum exercitio conjunctae sunt modo constanti determinatae repraesentationes (vg. visui affixae sunt colores, auditui soni, etc.). Haec organa saltem conditiones essentiales esse ut habeantur repraesentationes externae ex eo manifestum est quod, organo deficiente vel laeso aut quocumque modo impedito, statim vel desinunt vel alterantur repraesentationes (caeci, surdi, paralytici, hemiplegia tacti). Habent igitur organa aliquam necessariam connexionem cum repraesentationibus. Jamvero nulla datur ratio sufficiens connexionis hujus, imo organa ipsa sunt inutilia, si Deus solus impressiones sensibiles in nobis producit. Nimirum, si nihil extensi extra nos existat, omnes repraesentationes sensibiles (visio, auditio, etc.) sunt merae hallucinationes. Porro ad hallucinationes in nobis producendas Deus non indiget organis nostris neque ab eorum sanitate ullo modo dependet; potest scilicet imagines directe in ipsa phantasia imprimere; atque imagines ita productae prorsus similes essent imaginibus sensibilibus. Repugnat autem sapientiae divinae quod organa inutilia nobis dederit.
b) Deus non esset verax, si nihil extensi nostris impressionibus responderet. Etenim ita disposuit omnia in nobis ut naturali inclinatione duceremur ad asserendam realitatem rerum externarum a nostro Ego distinctarum, et proinde ad affirmandam realitatem rerum quae nusquam existunt. Atqui hoc est hominem in errorem invincibilem inducere. Nam : 1. oriuntur in nobis repraesentationes quarum non sumus causa conscia; — 2. eae repraesentationes in eo consistunt quod aliquid nobis praesens sistitur tanquam