Criteriologia
p. 404
et hunc invincibilem inducatur » ( ). Saltem id permittere nequit sine ratione sapienti, quae nobis ex aliquo indicio innotescere possit.
CONSEQUENTIA patet : si realitas externa non est Deus, nec substantia inextensa a Deo distincta, ea debet esse aliquid extensum et resistens, sc. debet esse corpus. Sic proportio habetur inter effectum (sc. impressio extensa) et causam (sc. realitas extensa). Ex. gr. per visum sentimus colorem in pluribus partibus spatii. « Si ergo causa hujus sensationis est objectum, ipsum debet esse in iis omnibus partibus spatii in quibus videtur, ideoque extensum. Idem dicatur pro sensu tactus, qui resistentiam continuam experitur. Quoad ipsam resistentiam vero, si objectum est causa cur resistentiam experiamur, ipsum est quod impedit ne nos illud penetremus, quod perinde est ac dicere ipsum esse resistens ( ). »
Arg. II ( ). — Sensus objecta referunt eodem modo quo conscientia objectum suum refert. Sed, ut expositum est supra in Th. XXV, conscientia objectum suum, sc. nostrum Ego, refert ut verum corpus, i. e. ut aliquid extensum atque resistens. Ergo. Scilicet conscientia 1) corpus refert, 2) ut nostrum ; sensus vero cum conscientia conveniunt in eo quod corpus (vel corpora) referunt, ab ea vero discrepant in eo quod haec corpora non referunt ut identica cum nostro Ego (cfr. III p.).
(1) H. NOLDIN, Quaestionum logicarum libri quatuor (Innsbruck 1894), p. 41. — Le P. TONGIORGI fait remarquer que, pour la même raison, Diou ne pouvait mettre dans notre âme même la cause mystérieuse de nos sensations d'êtendue : « Deum enim humanae naturae deceptorem aeque facis, si dieas ipsum immediate repraesentare corpora quae non sunt, ac si contendas repraesentationum excitandarum vim animo contulisse, quin ullum ei sensum aut cognitionem hujus areanae vis tribueret. » Op. cit., t. I, p. 302, n. 480.
(2) PALMIERI, Op. cit., t. I, p. 172.
(3) Cf. PALMIERI, l. cit., p. 171; — C MERCIER, Psychologie, l. cit., Traité élementaire de philosophie , t. I, p. 218.