Criteriologia
p. 406
IV PARS : Realitas externa constituitur pluribus corporibus.
NOTA. Objectiones contra pluralitatem corporum fiunt : 1 cum PARMENIDE, ex erroribus de analogia entis aut de natura universalium : sc. entia plura, ut plura, debent differre ; sed non possunt differre nisi nota entis, quae vero eadem est in omnibus, et quae idcirco nequit esse principium discriminis nec proinde pluralitatis ; — 2 cum SPINOZA vel von HARTMANN, ex praeconcepta definitione substantiae ; — 3 cum H. BERGSON et Ed. LE ROY, ex eo quod « continuum sensibile » non re sed mente partitur in plura fragmenta, ob commoditatem agendi.
Arg. I . — Conscientia teste, plures dantur complexus sensibiles extensi, prorsus irreductibiles et constantes (sc. vel fixi, vel evolventes, vel recurrentes secundum statutas leges). Atqui singulis complexibus debet dari ratio sufficiens distincta et separata. Nam hujusmodi complexus sunt id quo se manifestant entia externa corporea, et proinde tot sunt entia corporea quot complexus extensi irreductibiles. Ex. gr. video eumdem complexum apparentialem (vg. arborem) bis, ter, quater, etc. repetitum ; dico : sub unoquoque complexu habetur arbor, et ideo tot sunt arbores quot complexus.
Arg. II . — In thesi sequenti demonstrabitur corpora multa specifice differre ; saltem dantur corpora anorganica, viventia, sensitiva, intellectiva. Atqui ea quae specie differunt non possunt esse unum numero, sed necessario sunt plura entia. Ergo.
NOTA. Specifica corporum differentia non est objectum per se sensibile ; sed est sensibile per accidens : nam haec differentia conjuncta est naturaliter cum diversitate impressionum constantium quas apprehendunt sensus, et facile, quamvis confuse, intellectu percipi potest.
Corollaria
I. — Thesis solutionem praestat quaestioni : utrum possit percipi res absens vel non existens ? — Procul dubio, nequit percipi in seipsa et per identitatem, siquidem perceptio et objectum perceptum simul existere debent. Attamen potest