Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 408

et Cardinalis MERCIER ex mundo externo ad Deum adscendunt. Cfr. eorum Theodicea.

3. Si quis suspicaretur causam repraesentationum quas experimur esse solum Deum, haec suspicio statim innotesceret tanquam timor inanis. Ad summum esset difficultas aliqua solvenda, sicut quaevis alia difficultas ab Idealistis allata. « Porro non est opus ad certitudinem alicujus rei nosse omnes difficultates, quae contra objici possunt (1). »

Hinc, sive Deus existit sive non (logice), mundus existit. Ergo existentia mundi in ordine logico non pendet ab existentia Dei.

Difficultates.

1: Si non praesupponitur Deus verax, certitudo de mundi existentia est tantum physica ; ut fiat metaphysica confugiendum est ad Deum. R. Certitudo fit metaphysica appellando ad principium rationis sufficientis vel causalitatis : sc. ratio sufficiens repraesentationum nostrarum sensibilium est sola existentia mundi externi. — 2. Non potest esse sola nisi exclusa sit quaevis alia causalitas etiam divina. R. Haec instantia fieri nequit ab idealistis atheis ; quare contra eos argumentari licet : si Deus non existit, existit mundus. Deistis autem possibilitas divini interventus statim innotescit ut inanis, quia Deum esse et esse sapientem ac veracem est idem. Hinc, pro atheis et pro deistis, ratio proxima ob quam mundus dicendus sit existere est quia nihil aliud ac mundus potest esse causa nos ad sensationes externas determinans. Attamen certitudo deistae est magis philosophica : sc. pro atheo, Deus non intervenit quia non existit — quae ratio est falsa : pro deista, Deus non intervenit quia est sapiens et verax — quae ratio est recta. — 3. Deus non fallit nos, nam nobis dedit facultatem reflectendi qua possimus ex realismo ingenuo ad idealismum transire. — 4. Non fiditur oculis ubi aliquid coloratum exhibent : cur sensibus fidatur quando referunt extensionem et resis-

(1) PALMIERI, op. cit., p. 178.