Criteriologia
p. 414
ad omnes sensus qui aliquid de ea re referunt et constiterit ab eis illam rem modo normali referri. Secus error existere potest, qui tamen « error per accidens » dicendus est.— Quid autem requiratur ut perceptio sit normalis declaratur infra.
2. Verum, omissis Scholasticis, praestat singula problemata cum propositis solutionibus magis distinguere.
A. Admissa realitate quantitatis, posse quantitatem hanc sub certis conditionibus determinate cognosci nemo negat (sc. describuntur accuratae dimensiones, distantia, situs, numerus, motus localis, pondus, etc.). Hac in re ipsi perceptionistae, exceptis tamen infantibus, distinguunt dimensiones apparentes (vg. solis) et dimensiones reales. Ad mensurandum extensionem, distantiam, pondus, etc. inductae sunt variae mensurae conventionales (vg. systema decimale aut duodecimale pro volumine, capacitate, pondere, etc.).
B. Circa realitatem qualitatum sensibilium controvertitur inter philosophos.
1 Alii hanc realitatem non admittunt. Ita : a) Idealistae absoluti : nihil existit extra nos, vel saltem nihil certo constat existere ; — b) Idealistae immaterialistae : nihil existit extra subjectum sentiens quod sit ordinis materialis ; — c) Cartesiani et quidam physiologi : secundum CARTESIUM, nihil existit extra nos quod sit ordinis qualitativi ; tota realitas externa sensationibus respondens constat materia extensa, homogenea, diversis tamen motibus instructa (1). Secun-
(1) Thomas HOBBES (1588-1679) pensait là-dessus comme Descartes, comme le prouve le texte suivant : « All the qualities called sensible are, in the object which causeth them, but so many motions of the matter by which it presseth on our organs diversely. Neither in us that are pressed are they anything else but divers motions ; for motion produceth nothing but motion... The cause of sense is the external body or object, which presseth the organ proper to each sense, either immediately, as in taste and touch, or mediately, as in hearing, seeing and smelling ; which pressure, by the mediation of the nerves, and other strings and membranes of the body, continued inwards to the brain and heart, causeth there a resistance, or counterpressure, or endeavour... » Leviathan, 1 p., c. 1.