Criteriologia
p. 443
3 Ratio : absentia « pontis » ex subjecto ad objectum. —
Post Cartesium nemo non admittit distinctionem inter apparentias subjectivas et realitatem externam : totus labor est in via invenienda qua possimus cum certitudine ex factis conscientiae ad existentias extra-subjectivas transgredi. Alii aliter procedunt : CARTESIUS ipse ad veracitatem divinam appellat ; MALEBRANCHE vero ad revelationem : Deus ipse occasione corporum (= occasionalismus) impressiones sensibiles in organa nostra producit ; G. BERKELEY necessitatem corporum negat : si solus Deus repraesentationes sensibiles producit, corpora ipsa sunt inutilia, et proinde non existunt. Alii, subjectivitate sensationum admissa, ideo nequeunt e subjecto egredi quia vel negant valere principium causalitatis, vel certe negant illud extra limites conscientiae valere : ita D. HUME, E. KANT, omnes positivistae. Quapropter aliqui credunt existere mundum externum (KANTIANI), alii negant (IDEALISTAE ABSOLUTI seu subjectivistae), alii tacent (AGNOSTICI POSITIVISTAE).
Cum tot sint discordiae inter doctos, clare constat non certo existere pontem ex subjecto ad objectum.
Responsio. — 1 Concedi potest necessitas construendi pontis : aliis verbis concedimus de realitate mundi externi posse moveri problema stricte dictum ; — 2 Sed negamus non posse construi pontem : a) Pontem construximus in TH. XXVIII. Difficultates quae contra demonstrationem nostram adduci possunt nullius fere sunt momenti et solutae reperiuntur in libris manualibus. Cfr. inter alios C ZIGLIARA, Summa Phil., t. I, pp. 213-216 ; P. PALMIERI, Inst. Phil., t. I, pp. 173-178 ; — b) Valor absolutus principii causalitatis — quo usi sumus tanquam fundamento nostri
attaqua souvent, on s'en inspira plus encore : on ne les réfuta jamais au gré du Stagirite, et nous verrons avec quelle abondance d'arguments et quel orgueil il prétend les défaire à jamais, rétablir avec sa doctrine de prédilection la multiplicité et le mouvement, le mouvement surtout, et rendre leur infaillibilité à l'expérience et à la science. » Abbé BAUDIN, art. cit., p. 48.