Criteriologia
p. 445
immanentiae, quatenus restrictum est ad perceptionem sensibilem (— negatio perceptionismi), et quatenus extenditur ad cognitionem quamlibet, etiam intellectualem et ratione obtentam. Textus E. RABIER (in nota citati) primum sensum exprimunt ( , textus vero germanici potius secundum. Primus sensus nunc fere ab omnibus philosophis admittitur, etiam a realistis : nam praeter sensus existit in homine intellectus, qui ex datis sensibilibus immediatis potest exitum facere ad existentias externas. Quare controversia versatur praesertim circa secundum sensum.
Jamvero principium immanentiae secundo sensu acceptum implicitam confusionem continet inter id quod est ratio cognoscendi et id quod est ratio essendi. Per se patet non posse rem in se attingi a facultate cognoscente nisi eo ipso aliquam relationem cum ea ineat, imo nisi ipsum subjectum aliquo modo ingrediatur. At ab ista relatione accipit quidem res externa suum esse cognitum (relativum), minime vero suum esse simpliciter (absolutum). Quin potius, esse cognitum rei est aliquid posterius (saltem natura), quod sine esse rei simpliciter ratione sufficienti careret.
Porro in hoc nulla includitur contradictio : non affirmamus rem cognitam esse simul intra cognitionem et extra cognitionem — quod contradictorium esset ; sed affirmamus rem cognitam esse intra cognitionem quoad suum esse relativum, accidentale, intentionale (quod est ratio cognoscendi eam), et esse extra cognitionem, quoad suum
(1) Les auteurs qui citent les textes, rapportés par nous, de M. É. RABIER font souvent semblant d'ignorer qu'il est aussi l'auteur des lignes suivantes : « Dans la démonstration de l'existence du monde extérieur, bien que l'objet soit par définition en dehors de la conscience et par conséquent en dehors de toute expérience, la conclusion est certaine, parce qu'elle peut se fonder sur une parfaite exclusion. Si je cherche la cause d'une sensation, il est aisé d'exclure... par l'emploi rigoureux des quatre méthodes expérimentales tous les antécédents donnés dans ma conscience, d'où la conséquence irrésistible que la cause est située en dehors de la conscience. » Logique, p. 258, note 1.