Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 452

pp. 50 sqq. ; ID. La vie de l'intelligence, dans Rev. néo-scol., 1910, pp. 165 sqq. ; — DOMET DE VORGES, La Perception et la Psychologie thomiste ; — H. DEHOVE, Essai critique sur le réalisme thomiste comparé à l'idéalisme Kantien ; — GARRIGOU-LAGRANGE, Le sens commun, la philosophie de l'être..., pp. 24 sqq.

Praenotanda

I. Status quaestionis. — « Idea universalis », spectata definitione mere nominali, dicitur repraesentatio aliqua sui generis exhibens aliquid ita commune ut possit plura significare et pluribus tribui. De ideis universalibus duo quaeri possunt : An sint ? — An aliquid valeant ?

An sint ? — Quaestio utrum existant ideae universales duplicem sensum habet : 1) utrum dentur elementa repraesentativa quibus exhibeatur aliquid pluribus subjectis commune ? — Responsio huic quaestioni est sat obvia ; nec verisimile est exstitisse ullo tempore philosophos qui contenderint nominibus communibus nihil subesse praeter ipsum sonum vocis. Cf. infra TH. XXXIII. 2) Utrum ideae, sic dictae universales, habeant objectum sui generis, quod distinctum sit a quovis elemento sensibili (i. e. ab imagine quoque modo intellecta et ab omni tendentia sensibili ?) — Responsio huic quaestioni non una est apud philosophos.

Quid valeant ? — Circa valorem idearum universalium eaedem sunt confusiones ac de valore certitudinis in genere. Cf. supra, pp. 94-96. Nimirum auctores non pauci fuse inculeant ideis exhiberi aliquod objectum, seu aliquid subjecto praesens, et proinde a subjecto vel idea distinctum : clarum est, inquiunt, idea temporis, spatii, Dei, solis, terrae, etc. fieri menti praesens aliquid quod non se praebet tanquam menti identicum. Sed hoc nemo unquam negavit : dualitas sc. est elementum essentiale cujusvis repraesentationis. At problema oritur utrum objectum intelligibile, quod in omni conceptu includitur, sit fictio aliqua subjecti, an realitatem propriam habeat extra-subjectivam, i. e. a subjecto independentem ; utrum igitur judicia circa hujusmodi objectum aliquid nobis revelent de mundo ontologico.