Criteriologia
p. 494
R. — Natura quae concipitur non est potius hujus quam alius, c.; sed hoc non impedit quominus vere sit hujus individui : nihil sc. est in hac natura quod non sit in hoc individuo. Individua cognoscuntur ratione naturae conceptae quae in eis est; ipsa autem individua, qua talia, seu singularia, cognoscuntur solummodo reflexione, qua naturam abstractam complexibus sensibilibus unitam apprehendimus.
III. De Scientia. — Intelligitur ex thesi quomodo Scientia in tuto posita sit. Objectum enim scientiae sunt naturae absolute spectatae, i. e. non prouti sunt in hoc vel in illo individuo, sed prouti continent has vel illas notas absolute sumptas. Hujusmodi autem notae (vg. animalitas, etc.) sunt de facto quoad id quod concipitur in individuis imo sunt individua ipsa concrete sumpta; hinc ipsa individua ratione suae naturae sunt objecta scientiae. Sic intelligitur axioma antiquum : « Scientia est de Universalibus. » Ut patet, agitur de universalibus directis seu de naturis absolutis.
Scholion : Utrum doctrina nostra multum differat a Kantiana.
Nonne distinguimus, sicuti Kant, materiam, quae singulariter existit in rebus, et formam universalitatis, quae provenit a mente ?
R. — In objecto sensibus percepto nihil est nisi singulare; sed mens abstrahit, et universalitas objecti consequitur abstractionem mentis. Universalitas enim non est aliquid positivum singularibus inditum : sc. mens nihil sui addit sed solummodo non attendit ad notas singulares (quod est mere negativum). Id quod ita apprehenditur vere existit in singularibus, licet alio modo; et proinde in nostra doctrina mens attingit res in se (noumena) seu res ipsas. Discrimina inter nos et Kant haec fere sunt : 1. Kant distinguit materiam et formam in universali, non duplex universale; nos e contra; — 2. pro Kant materia est noumenon ignotum; non apud nos; — 3. distinctio Kantii