Criteriologia
p. 546
2 Non affirmamus res metempiricas cognosci methodis experimentalibus — quod repugnat ; nec cognosci methodis rationalibus cognitione perfecta et propria, sed saltem analoga.
3 Thesis nihil novi continet : est mera applicatio doctrinae superius expositae. Attamen, ob confusiones vel negationes nostris praesertim diebus ortas, data opera agendum est de cognitione rerum quae experientiam sensibilem transcendunt. Momentum quaestionis elucet ex verbis Encycl. Pascendi (8 sept. 1907) :
« ... philosophiae religiosae fundamentum in doctrina illa modernistae ponunt quam vulgo Agnosticismum vocant. Vi hujus humana ratio phaenomenis omnino includitur, rebus videlicet quae apparent eaque specie qua apparent : earumdem praetergredi terminos nec jus nec potestatem habet. Quare nec ad Deum se erigere potis est, nec illius existentiam utut per ea quae videntur cognoscere. Hinc infertur, Deum scientiae objectum directe nullatenus esse posse ; ad historiam vero quod attinet, Deum subjectum historicum minime censendum esse... »
His autem positis, quid de naturali theologia, quid de motivis credibilitatis, quid de externa revelatione fiat, quisque facile perspiciet. Ea nempe modernistae e medio tollunt et ad intellectualismum amandant ; ridendum, inquiunt, systema ac jamdiu emortuum. »
« Hic tamen agnosticismus in disciplina modernistarum non nisi ut pars negans habenda est : positiva, ut aiunt, in immanentia vitali constituitur. »
4 Quaestio praesens est valde generalis ; ponitur initio metaphysicae generalis, psychologiae rationalis, theodiceae, etc.; sed solvitur ope principiorum quae de criterio objectivitatis in Criteriologia statuta sunt : 1. Illa propositio est objectiva et vera in qua praedicatum nexum necessarium habet cum subjecto, sive necessitas sit absoluta sive hypothetica ; 2. realitas existens apprehendi potest vel immediate, vel mediate, scil. quando realitas apprehensa rationem sui sufficientem in se non habet, exigitur alia realitas a qua rationem sui sufficientem accipiat.