Criteriologia
p. 568
rica. Nimirum a traditione humana, quae definiri potest : « transmissio sine scriptis rei alicujus ab una generatione ad alteram, mediis mere naturalibus effecta », sedulo distinguenda est traditio dogmatica, quae fit mediis supernaturalibus et quae simul cum Scriptura sacra depositum Revelationis continet.
2 In traditione historica non omnia sumenda sunt « per modum unius » ; sed distinguenda sunt substantialia et accidentialia facti, imo diversa puncta facti transmissi : ex eo scilicet quod aliquae partes sint falsae, nondum sequitur integram traditionem quoad omnes suas partes fabulam esse.
3 Certitudo de re traditione orali accepta difficile justificatur. Multae enim concurrere possunt causae sive condendi sive amplificandi facta quae postea publice divulgantur. Legatur H. DELEHAYE, Op. cit., passim, vg. pp. 20, 27, 45, 62. Hujusmodi causae excludendae sunt ut alicui traditioni jure liceat adhibere fidem. In hoc opere exsequendo adhibendae sunt regulae et praxis artis criticae.
DEMONSTRATIO
Argumentum. — Certitudo objectiva de factis traditione orali transmissis haberi potest, si traditio neque fabricari neque decursu temporis substantialiter mutari potuerit. Atqui hoc obtinere nonnunquam constare potest. Ergo.
MINOR probatur :
Duplex casus adesse potest :
PRIMUS CASUS. — Aliqua traditio est : a) ampla et constans, i. e. nunc apud multos divulgata, singulis praecedentibus generationibus nota, ita quidem ut adscendat per ininterruptam seriem, viis independentibus, usque ad testimonia immediata, secum concordantia, nullis aut paucis contradicentibus ; — b) est de facto publico, facilis observationis, tali ut animos commoverit ; — c) est de re gravi, magnum momentum habente et pro tradentibus et pro