Criteriologia
p. 570
idem : sc. inquirendum est utrum traditio potuerit fabricari aut postea substantialiter mutari.
Hoc rarissime constabit si traditio est stricte unilinearis. Attamen certitudinem in hoc casu impossibilem esse non licet a priori asserere. Ex. gr., si primus testis (sc. auctor traditionis) rem tradit sibi injucundam vg. se non esse sobolem aut haeredem legitimum, in hoc nequit mentiri ; audiens autem (sc. filius vel amicus, etc.) rem traditam non accipiet absque cautela ; si nihilominus eam contra proprium commodum aut contra amicitiae jura alteri communicat, hoc non faciet nisi veritate compulsus ; et ita porro. In hoc casu certitudo obtinetur eo quod constat de crisi serio facta ab unoquoque membro in serie testium, non directe quidem sed mediante teste ultimo.
Generatim vel sunt plures testes immediate eamdem rem uni transmittentes : in hoc casu major est auctoritas testis mediati, quia id quod tradit a pluribus immediate accepit. Vel est unus testis immediatus eamdem rem pluribus communicans : tunc major est auctoritas testis immediati, quippe quae a pluribus admissa sit.
NOTA. Quandonam, de facto, conditiones ad certitudinem objectivam requisitae adsint necne, non philosophia dicit sed Critica historica.
Difficultates.
1. Traditio oralis natura sua est continua alteratio rei traditae ; imo multa fingit, multa amplificat, multa minuit ; et nulla analysi historica discerni potest verum a falso (1). — R. Traditio stricte historica, sc. de factis ad vitam familiae vel gentis pertinentibus, res traditas non solet substantialiter mutare ; quare haec non est confundenda
(1) « La tradition orale est par sa nature une altération continue ; aussi dans les sciences constituées n'accepte-t-on jamais que la transmission écrite. Les historiens n'ont pas de motifs avouables de procéder autrement, tout au moins lorsqu'il s'agit d'établir un fait particulier. » LANGLOIS et SEIGNOBOS, Op. cit., p. 153 ; ef. É. RABIER, Logique, p. 325.