Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 577

III. Opiniones. — 1 Nonnulli de facultatibus humanis nimium diffidentes, negant posse nos ope documentorum extra ordinem conjecturalem transire (= scepticismus historicus, LOCKE, HUME, etc.); — 2 Alii ita cumulant conditiones certitudinis historicae ut perpauca tantum facta possint dici certa (= hypercritici); — 3 Alii, ob postulata philosophica indemonstrata, negant valere documenta, quantumvis concordia, ubi rem miraculosam referunt (= Rationalistae, HUME, DIDEROT, STRAUSS, RENAN, HARNACK, LOISY, Protestantes « radicales » et Modernistae; etiam LANGLOIS et SEIGNOBOS) (1); — 4 Nos contendimus nonnumquam talia esse documenta ut certitudinem objectivam (natura sua moralem et reductive metaphysicam) nobis praestare possint, etiam de miraculis. Regulae in miraculis discernendis traduntur a BENEDICTO XIV in opere De beatificatione et canonisatione sanctorum, l. IV, c. I-III.

DEMONSTRATIO

Testimonium historicum scripto consignatum certitudinem objectivam gignere potest, si certo constat : 1. ejus authentia, 2. ejus significatio, 3. ejus auctoritas. Atqui haec tria possunt constare. Ergo.

MAJOR patet : his enim conditionibus adimpletis, nexus necessarius existit inter testimonium scriptum et realitatem rei narratae.

MINOR probatur per partes : —

I. Authentia. — a) Integritas : Observatione diligenti legum criticae historicae, restitui potest documentum, saltem tali modo ut certitudo de substantiali ejus integritate obtineri possit. Id a priori non apparet impossibile, et a posteriori comprobatur multis textibus jam critice editis de quorum rectitudine periti non dubitant.

b) Origo : Iisdem regulis Criticae observatis, et pro diversis casibus applicatis, origo documenti potest saepe cum cer-

. (1) Op. cit., p. 178.