Criteriologia
p. 587
immediata, mediata, etc.) in quibus ferendis omnes homines conveniunt. Hujusmodi judicia, ut dictum est in TH. IV, ad res spectant quae ad vitam hominis maxime conducunt.
2. Explicatio psychologica facti. — Judicia universaliter diffusa non sunt stricto sensu innata, nec ex instinctu quodam caeco (i. e. absque perceptione saltem confusa nexus inter subjectum et praedicatum) prolata; sed acquiruntur intellectu ipso sub influxu quodam specialis directionis in natura insitae (cf. TH. IV, 2 p.). Ex. gr. omnes homines naturali motu, i. e. absque explicita reflexione et methodico processu, operationes peragunt (sc. formant ideas, easque comparant secum, conjungunt, dividunt, etc.; apprehendunt contingentiam rerum, applicant principium causalitatis, etc.) quibus concluditur Deus, animae immortalitas, variae applicationes principiorum moralium, etc.
3. Significatio criteriologica facti. — Judicia sensus naturae communis duplici modo justificari possunt:
1 Directe, ex eo quod determinantur motivo objectivo, i. e. evidentia nexus inter subjectum et praedicatum;
2 Indirecte, ex eo quod producuntur ab ipsa natura necessario agente. Scilicet non jam attenditur ad evidentiam objecti (internam), sed ad modum quo judicia sensus naturae in hominibus oriuntur; sic possent esse objectum fidei humanae. Attamen fatendum est justificationem hanc indirectam, abstractione facta a Deo, non posse fieri metaphysice certam, et proinde non esse validam, ubi agitur de existentia Dei apodictice demonstranda.
DEMONSTRATIO
Argumentum. — Observatione cum propria tum aliena (sc. historia) constat judicia quaedam 1) firma persuasione ab omnibus hominibus semper et ubique recepta esse tanquam vera 2) ea judicia spectare ad res quae homini ad vivendum conformiter naturae suae maxime conducunt, vg. principia prima ordinis speculativi et ethici, exis-