Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 590

NOTA. Haec ratio ex inductione desumpta praebet per se certitudinem mere physicam. Ut metaphysica fiat, appellandum est ad Deum, auctorem naturae sapientissimum, qui non potuit in homine contradictionem cum legibus naturalibus permittere. Hinc argumentum ex consensu communi hominum ad existentiam Dei comprobandam est valde suasivum, at apodicticum non est (1). Insuper haec ratio non tollit priorem : sc. persuasiones communes non proveniunt directe ex instinctu (quoad specificationem) sed indirecte, eo nempe sensu quod, natura duce, impellimur ad eas operationes intellectuales faciendas quibus acquiruntur persuasiones communes. Cfr. TH. IV.

Difficultates.

1. Scimus respondere aliquid actibus naturalibus animalium, quia id possumus sensibus verificare, vg. videmus ova et pullos in nidis avium. Sed objecta metempirica non possumus verificare. R. Lex biologica de objectivitate tendentiarum naturalium conclusa est ex inductione ; et ideo valet de casibus qui nondum observati sunt. — 2. Cognosci nequit observatione et historia utrum aliqua persuasio sit communis omnibus et singulis hominibus. R. Sciri potest persuasionem esse communem plerisque, et quidem ita ut oriatur ex eorum natura ; deinde ex principio inductionis arguitur eam esse in singulis entibus quibus eadem est natura. — 3. Nulla est persuasio quae sit communis omnino omnibus hominibus. R. Nulla est persuasio communis quoad substantiam rei, n. ; quoad modum rei, tr. (2). — 4. Intellectus non magis inclinatur ad verum quam voluntas ad bonum. Sed voluntas de facto inclinatur ad malum. Ergo a pari potest intellectus inclinari ad falsum. R. D. min. Voluntas inclinatur ad malum sub ratione mali, n. ; sub ratione boni, sd. per accidens, c. ; per se et

facilement en chaque homme que l'instinct dans le cerf-volant. Mais si l'on considère l'humanité tout entière au lieu de chaque homme en particulier, on remarquera dans la croyance à l'immortalité le même caractère de nécessité que dans l'instinct. » Les trois motifs et raisons de croire (Leipzig 1863).

(1) Cf. Jean HALLEUX, Rev. néo-scol., 1906, pp. 394-400.

(2) Cf. ZIGLIARA, Summa phil., t. I, n. 59.