Criteriologia
p. 61
docenti, etiam ubi mysteria stricte dicta revelat, credendum est (1).
Scholion : de certitudine et de veritate morali.
Vox « certitudo moralis » recenti tempore, ob influxum praesertim L. Ollé-Laprune, specialem sensum adepta est. Significat assensum cujus objectum tale est ut redundantiam habeat in vitam hominis moralem. Hujusmodi objectum dicitur « veritas moralis ».
Non est dubium quin homo se habeat modo prorsus diverso relate ad veritates « puras » vg. mathematicas, et relate ad veritates « morales ». 1 si priores ignorat per se non tristatur; si posteriores ei dubiae sunt, inquietus est, tristis est (2).
2 Ad priores amplectendas nihil obstat ex parte appetitus inferioris; admissioni posteriorum multae passiones reluctantur.
3 Hinc posteriores specialem postulant voluntatis dispositionem et praeparationem, quae pro aliis superflua est.
Ex hac necessitate voluntatem praeparandi, quae nostris praesertim diebus gravis est, orta est in Apologia methodus quae dicitur « methodus Immanentiae » (3). Haec optima est, dummodo non rejiciatur vis et necessitas externae revelationis signis indubiis comprobata; sic enim prorsus differt ab Immanentia Modernistarum, quae damnata est a S. P. Pro X, Encycl. Pascendi, apud DENZINGER, 2074. « Explicatio autem, naturali theologia deleta adituque ad revelationem ob rejecta credibilitatis argumenta intercluso, immo etiam revelatione qualibet externa penitus sublata, extra hominem inquiritur frustra. Est igitur, in ipso homine
(1) Cf. C. Vat. Const. 3 de Fide; Mgr PIE, 3 Instr. pastorale sur les erreurs du temps présent, Œuvres, t. V, p. 83.
(2) Cf. Th. JOUFFROY, Mél. Phil., p. 338; Mgr BAUNARD, Le Doute et scs victimes, passim; M. SÉROL, op. cit., p. 142 seq.
(3) Cf. J. WEHRLÉ, La Méthode d'Immanence (Bloud 1911).