Criteriologia

by Renato Jeanniere

p. 75

Difficultates.

Contra 1 p. — 1. Homo ad vitam physicam tuendam non indiget certitudinibus; nam vita physica hominis non differt specifice a vita physica brutorum, quae in brutis, sine certitudinibus fovetur et conservatur. — R. d. min.: vita physica eadem est in homine et in bruto, i.e. iisdem mediis sustentatur, c.; i.e. eadem cognitione (sc. instinctiva) mediorum, sd, quando vita physica non est conjuncta cum exercitio vitae intellectualis (vg. in infantibus, insanis, etc.), c.; quando conjuncta est cum vita intellectuali, n. — 2. Saltem certitudines ad vitam physicam requisitae sunt magnae probabilitates, vg. res visibiles, tangibiles, etc., habent realitatem objectivam, ignis comburit lignum, coquus me non interficiet veneno, etc. — 3. Secundum multos modernos, certitudines primitivae, de quibus in thesi, pertinent ad « fidem », quam dicunt rem « caecam » esse. — 4. Homines per plura saecula communiter admiserunt rotationem solis circa terram; nunc firmiter tenent colores existere in objectis. A. Hae certitudines non sunt homini ad vivendum necessariae. — 5. Multi ne suspicantur quidem Deum existere, vg. ii qui ex parentibus incredulis nati in scholis irreligiosis educantur. — 6. Homines « agnostici » saepe valde honesti sunt et vitam religiosam agunt. E. fides in Deum remuneratorem non est conditio sine qua non vitae moralis (Cf. elementa solutionis apud M. SÉROL, op. cit., p. 137 sqq). — 7. Ad vivendum moraliter sufficit si probabiliter Deus existit et vita futura; imo sufficit ut hoc non sit impos-

que sur tel autre, par exemple, sur son caractère contingent, sur l'être qui commence en tant qu'il commence; c'est grâce à cet instinct qu'elle fait ensuite l'analyse de l'être qui commence, qu'elle en cherche la raison suffisante, qu'elle découvre le principe de causalité, et que, de cause en cause, elle monte jusqu'à la raison dernière de toute chose, c'est-à-dire jusqu'à Dieu. C'est grâce à un instinct intellectuel que l'intelligence cherche et trouve enfin la lumière dont elle a besoin pour vivre.