De inspiratione sacrae scripturae
page 677
PROOEMIUM.
Nova editio, quae iam diu a multis desiderabatur, operis mei „De Inspiratione Sacrae Scripturae“, anno 1906 vulgati, iam propter difficultates, quibus negotium librarium adhuc premitur, arte photographica reproducta est. Qua ratione impensae quidem non mediocriter minuuntur, attamen varia incommoda vitari non possunt. Corrigi enim nequeunt, quae corrigenda sunt, ut e. g. citationes ex prioribus editionibus Enchiridii Doctoris Denzinger factae, quas mutari oportet secundum posteriores editiones a Bannwart et Umberg paratas. Praecipuum autem damnum est, quod nulla fit mentio eorum, quae his ultimis viginti annis inter theologos acta sunt de inspiratione. Huic igitur malo ut remedium aliquod, etsi forte non plane sufficiens, adhiberem, scripsi hunc brevem conspectum progressus doctrinae de inspiratione, quatuor circiter his lustris ab anno 1904 usque ad annum 1924 facti. Omnes tamen dissertationes, quae editae sunt, enumerari non possunt, quin et opusculum et pretium eius nimis excrescat. Idcirco satis sit ea recensere, quae maioris cuiusdam momenti in hac re fuisse videntur. Qui plura scripta nosse desiderat, consulat commentaria periodica, ut „Biblische Zeitschrift“ et similia, quae in variis regionibus et variis linguis eduntur.
Neque in animo est singula scripta ordine chronologico, quo in lucem edita sunt, examinare, quia taediosum est ad easdem quaestiones saepe reverti, sed potius conspectum exhibere quaestionum, de quibus hoc tempore praecipue disputatum est, ut quivis sibi formare possit iudicium de statu quaestionis biblicae, in quantum attinet ad Scripturam ut librum inspiratum.
Maioris etiam momenti quam disputationes theologicae sunt decreta vel responsa supremae auctoritatis ecclesiasticae, quae eodem temporis spatio facta sunt. Haec, etsi integra transcribere neque necesse neque utile videtur, tamen ita proponenda erunt, ut clare pateat, quae sit mens ecclesiae de quaestionibus ad inspirationis doctrinam immediate vel mediate pertinentibus. Mentem enim ecclesiae nosse et suam facere theologi catholici munus et officium est, maxime in rebus, quae tam principales et fundamentales sunt quam plurimae quaestiones biblicae.
Valkenburg, die 12 aprilis 1925.