De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 54

nibus biblicis, in quibus iis revera non competat. Praeter alias quaestiones, de quibus iam diximus, una ex gravissimis est quaestio de auctoribus certorum librorum biblicorum. De hac re agit Hummelauer in tertia parte opusculi sui.

ART. VIII.

DE AUCTORIBUS LIBRORUM INSPIRATORUM.

48. In tractatu De Inspiratione audivimus Patres et theologos dicentes non multum referre, qui sint scriptores humani quorundam sacrorum librorum, cum principalis auctor sit Spiritus Sanctus . Hoc dicunt de illis libris sacris, quorum scriptores aut incerti aut plane ignoti sunt. Quod si accidit, ex conceptu inspirationis constat quidem de auctore principali et divino; sed quaestio, quis sit auctor humanus et causa instrumentalis, alia via solvenda est, „et nisi exstat ecclesiae definitio vel traditio obligans vel testimonium indubium Scripturae, prorsus liberae inquisitionis et opinionis est“ (De Insp. n. 397).

Hummelauer quoque enumerat sat longam seriem Patrum et theologorum docentium, num liber sit huius aut illius scriptoris non admodum interesse catholicae fidei, dummodo credatur Spiritum Sanctum esse auctorem (p. 99—105).

Addit varias annotationes: Ex conceptu inspirationis requiritur quidem scriptor humanus; sed quis hic scriptor fuerit, non est quaestio theologica. Quod SS. Patres dicunt hanc quaestionem esse supervacuam, intellegitur ex condicione studii litterarii illorum temporum. quibus decerant necessaria subsidia ad tales quaestiones solvendas. Nostra actate inquisitio in auctores, tempus, condiciones, circumstantias alicuius libri antiqui est prorsus necessaria. Ergo nunc exegetam oportet simul esse historicum et criticum; sed disciplinam historicam methodo historica et artem criticam methodo critica tractare dobet (p. 105 sq.).

Principalis conclusio est haec: Constat quaestionem, qui sint auctores sacrorum librorum, non esse theologicam, sed profanam, cuius decisio non nitatur apostolica traditione, sed humana, eaque iudaica respectu Veteris Testamenti. Ergo quando Patres vel alii veteres scriptores aiunt: Moyses dicit, David dicit, in mo etsi addunt quaedam explicationis gratia de ingenio, mente, locutione Moysis vel Davidis, haec omnia non hauriunt ex apostolica traditione vel ex aliquo fidei dogmate, sed ex traditione iudaica, ut illud „David dicit“ nihil aliud significet nisi „ille auctor dicit, cui traditio iudaica psalmum tribuit“. Vana et falsa esset conclusio, si quis putaret se proponendo multos tales locos probasse Moysen scripsisse Pentateuchum vel Davidem scripsisse certum quendam Psalmum. Talia testimonia non maiorem vim probandi habent quam traditio iudaica (p. 107 sq.).

De Insp. n. 83 85 108 132 193 206 289 397 491.