De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 424
Antichristus an ex doctrina Scripturae typicos antecessores habeat? n. 200. 210.
Apocalypsis a nonnullis Cerintho adscripta fuit n. 326. 354.
Apostoli quam fidem qua tales mereantur? n. 133.; quid, si loquuntur ut personae privatae? n. 139. in [nota; huius rei in Scriptura exemplum non occurrit ibid.; poterant scribere libros privatos n. 342. 343.; quid, si ipsi certum librum ecclesiae legendum tradiderint, de eo libro censendum sit? n. 342.
Apostolicum symbolum cur non sit inspiratum? 343. in nota; aevum apostolicum finem imponit inspirationi publicae n. 324.
Approbatio subsequens iuxta nonnullos pro inspiratione sufficit n. 47. ea ad hoc demonstratur insufficiens n. 57. seqq.; imo etiam in coniunctione cum passiva assistentia insufficiens manet n. 60.; hene vero libro divinam auctoritatem dare potest n. 57.; approbatio ab hagiographo expresse vel aequivalenter addita qualem auctoritatem dictis aliorum conciliet? n. 148.—150.; talis approbatio vel improbatio sermonibus relatis non semper adiuncta invenitur n. 151.; verba, quibus datur, diligenter expendenda sunt n. 153.
Area Noe habet significationem mysticam n. 183.
Argumenta, quibus utitur Scriptura, an semper demonstrativa sint? n. 165.
Assistentia passiva a nonnullis ut sufficiens pro inspiratione habita est n. 46.; ea demonstratur insufficiens n. 51. seqq.; quia per eam Deus non fit auctor libri n. 51.—54.; neque per eam res omnes divinam nanciscuntur auctoritatem n. 55. 56.; nec pro inspiratione sufficit assistentiae approbationem subiungere n. 60.
Auctor Scripturae est Deus n. 19. seqq.; modi mere possibiles, quibus Deus auctor libri fieret n. 39. 40.; modus verus, quo Deus Bibliorum auctor factus est n. 74. seqq.; auctor libri in qua sit relatione ad libri res et argumentum? n. 50.; quomodo auctor in scribendo alterius opera uti possit? n. 71. seqq.; auctor hagiographus vere est Dei instrumentum n. 75. seqq.; non tamen inanime n. 268.; an Deus aliquando qua auctor Bibliorum adoptaverit sententiam auctoris profani? n. 61. seqq.; utrum auctor humanus omnia, quae scripsit, perfecte intellexerit? n. 94. 96. 101.; an semper inspirationis conscius fuerit? 103.—105. 116. 336.; is in scribendo libertatem non amittit n. 101. 96. in nota; aliquando refert modo historico, quae ipse alias dixit ac sensit aut fecit n. 158. 159.; alias personam suam a persona Dei discernit n. 160.; quid de his locis iudicandum sit? ibid.; an auctorem hagiographum aliquando privatim errasse concedendum sit? n. 292. in nota; quatenus eius testimonio de inspiratione sui operis credendum sit? n. 356.
Auctoritas divina Scripturae vindicatur n. 11. seqq.: eandem liber aliquis de se humanus nancisci potest per approbationem subsequentem n. 57.; ea directe non pendet a persona auctoris humani qua tali n. 159.