De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 426

Chrysostomus non docuit inspirationem verbalem n. 264. 266. Circumstantiae extrinsecae quomodo in auctoritatem sermonis influant? n. 145.—147.; circumstantiae, quae requiruntur ad veritatem et honestatem affectum auctoris hagiographi, necessario verae sunt n. 170.; variae circumstantiae possunt constituere adminiculum, quo ius humanum a divino distinguamus n. 176. Citatio Scripturae an ab hagiographis fiat aliquando in sensu accommodato? n. 166. Conclusio, quae fit ab uno loco Scripturae ad alios, pro determinando Dei influxu in hagiographos non est semper legitima n. 43. 263.; conclusio libri II. Machab. explicatur n. 112.; ea excludit inspirationem verbalem n. 277. Conscientia inspirationis in hagiographis an semper adfuerit? 103. seqq. 116. 336.; contrarium est possibile n. 103. 104.; ea manifesto postulat, ut hagiographus etiam de rebus aliunde notis divinitus certior factus fuerit n. 77.—79. Consilium, quod in Scriptura proponitur, quomodo sit accipiendum? n. 171. 172.; an huiusmodi consilia sint iuris divini? n. 173.; criteria pro distinguendo consilio iuris divini ac humani n. 176. Copia et sublimitas sensus in Scriptura non requirit essentialiter sensum mysticum n. 189. Cornelius a Lapide quid de inspiratione rerum omnium atque singularum docuerit? n. 86. Criteria traduntur ad distinguendum ius humanum et divinum pro legibus, mandatis et consiliis n. 176.; item ad agnoscendum sensum mysticum n. 187.; pariter ad distinguendum in Scriptura inter elementum humanum et divinum n. 284.; optimum criterium suppeditat finis Bibliorum ibid.; item versiones Bibliorum receptae n. 315.; criteria negativa pro agnoscendis libris inspiratis enumerantur n. 317. 318.; criterium ex materia n. 319. 320.; ex tempore scriptionis n. 318. 324.; ex persona auctoris n. 218. 326.; ex testificatione humana n. 318. 330.; criterium omnium certissimum et universalissimum est revelatio atque traditio divina n. 331. seqq.; criteria positiva pro eadem re enumerantur n. 340. seqq.; criterium ex persona auctoris n. 340. 341.; ex materia n. 348. 349.; ex miraculis et prophetiis in libro propositis n. 350.; ex veritate et sublimitate doctrinae n. 351.; ex multiplicitate sensuum n. 352.; haec omnia licet simul sumpta minime sufficiunt n. 353.; criterium ex stilo et lectionis efficacia n. 354. 355.; ex testificatione humana n. 356. seqq.

D.

Damascenus Ioan. de typica significatione Eucharistiae n. 201. Dathan et Abiron an a Moyse dicantur statim et in anima et in corpore descendisse in locum aeterni supplicii? n. 290. 292. David est typus Christi n. 183.