De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 434
auctoritate? n. 111. 112; an labores et vigiliae auctoris noceant inspirationi? n. 114.—116; quid de eius stilo sit censendum? n. 112. in nota; an demonstrari possit, auctori inspirationem operis sui penitus incompertam fuisse? n. 116.; mater Machabaea quam fidem in verbis ab hagiographo relatis mereatur? n. 145.—147. 150.
Magisterium authenticum pro conservanda revelatione primitiva necessarium est n. 336. 357. seqq.
Maledictio fici a Christo prolata habet significationem mysticam n. 206.
Mandata in Scripturis expressa quid importent? n. 171. 172; non semper sunt iuris divini n. 173. 175; quibus criteriis unum genus ab altero distinguatur? n. 176.
Manifestatio rerum per Deum variis modis fieri potuit n. 93. 94; ea aut per lumen intellectuale aut per media sensibilia aut per imagines aut per verba facta credi potest ibid.
Maria Virgo, eius verba in Evangeliis relata quam fidem exigant? n. 133. in nota.
Maria et Martha sorores habent significationem mysticam n. 206.
Mater Machabaea, quam fidem in suis sermonibus ab hagiographo relatis mereatur? n. 145.—147. 150.
Materia libri criterium certum inspirationis non suppeditat n. 349; tamen inde argumentum contra inspirationem tuto duci potest n. 319. 320; item eadem inservit ad distinctionem iuris divini et humani in legibus, mandatis etc., quorum in Scriptura mentio occurrit n. 176.
Materiale elementum in libro generatim quid sit? n. 284; quid sit nominatim in Scriptura? n. 283. seqq.; qua norma ab elemento formali tuto distinguatur? n. 284.; huius normae applicatio n. 285. seqq.
Matrimonium quid significet? n. 200; an omnia eius impedimenta in V. T. fuerint iuris divini? n. 176.
Media, quibus cognoscitur sensus mysticus n. 187.
Melchisedech habet rationem typi n. 183. 213. 214; quo sensu fuerit sine patre etc.? n. 213.
Miracula, licet facta supernaturalia sint, nihilominus naturaliter cognoscuntur n. 337.; cur ita sit? ibid.; vera miracula in libro profano legi possunt ideoque pro libro aliquo eorum relatio certum criterium inspirationis non constituit n. 350.
Modus extraordinarius, quo Deus potuit fieri auctor librorum n. 39. 40; varii modi, quo Deus hagiographis veritatem manifestare potuit n. 93. 94.
Montanistae quo sensu Prophetis et hagiographis adscripserint alienationem sensuum? n. 101.
Moralis Scripturae sensus qualis? n. 179. 180.
Motus animi saepe manifestantur ab hagiographis n. 167.; quomodo de illis sit iudicandum? n. 168. 169; de eorum veritate et existentia nullatenus dubitare licet n. 168.; idem valet de honestate et utilitate manifestationis n. 169; haec necessario secum inferunt existentiam seu veritatem multiplicis generis circumstantiarum n. 170.