The Doctrine of the Communion of Saints in the Ancient Church

by Dr. J. P. Kirsch

p. 76

powers of the air right up to the heavenly altar. We find the same views in western writers. Tertullian in several places expresses the same opinion in a manner

ORIGENES, In Librum Judicium hom. VII. 2 (MIGNE P. G. xii. 980 et seq.): Perpendit enim nostra probatio non usque ad verbera solum, sed usque ad profusionem sanguinis pervenit: quia et Christus, quen sequimur, pro redemptione nostra effudit sanguinem suum, ut inde exeamus loti sanguine nostro. Baptisma enim sanguinis solum est quod nos puriores reddat, quam aquæ baptismus reddidit. Et hoc ego non præsumo, sed Scriptura refert, dicente Domino ad discipulos: “Baptismum habeo baptizare quod vos nescitis. Et quomodo urgeor ut perficiatur” (Luc. xii. 50). Vides ergo quia profusionem sanguinis sui baptisma nominavit. Et ne ista dicens offendam, vereor ne istud baptisma eminentius sit illo baptismate quod per aquam traditur. Illo enim accepto, valde pauci sunt ita beati, qui id immaculatum usque ad exitum vitae servare potuerint. Hoc vero baptismo qui baptizatus fuerit, peccare jam ultra non potest. . . . Mihi si concederet Deus, ut proprio sanguine diluerer, ut baptismum secundum morte pro Christo suscepta perciperem, securus ex isto sæculo discederem: ut veniens ad animam meam de hac vita exeuntem, princeps hujus mundi non inveniret quidquam, quin potius et sanguinis mei profusione sopiretur, nec auderet in aliquo criminari animam cruore suo dilutam, morte sua clarificatam, sanguine suo lotam . . . Quis enim sequi possit animam martyris, quæ supergressa omnes aërias potestates, ad cœleste tendit altare? Ibi enim sub altare Dei animæ martyrum positæ dicuntur diebus ac noctibus proclamare dicentes: “Quousque, Domine, qui justus et verus es, non vindicas sanguinem nostrum de iis qui habitant terram?” (Apoc. vi. 10). Ibi enim positæ divinis assistunt sacrificiis. Sed beati sunt qui hæc merentur. . . . Beata illa anima quæ occurrentes sibi aërias dæmonum turmas profusi in martyrio sanguinis cruore deturbat. . . . Beatæ sunt ergo animæ quæ sic Christum sequuntur, quomodo eas Christus præcessit. Et ideo quia sic sequuntur, usque ad ipsum Dei altare perveniunt, ubi est ipse Dominus Jesus Christus pontifex futurorum bonorum.